Adalker überträgt seinen ererbten Besitz zu Züberwangen an Sanct Gallen.
Datierung: 869 03 03
Ausstellungsort: Rickenbach
Ego in Dei nomine Adalker pro remedio animae meae parentumque meorum trado ad monasterium sancti Galli, cui nunc venerabilis abba Grimaldus praeesse videtur, omnem hereditatem, quam in Ziberaswangun hodierna die habere videor, id est tam domos, quam aedificia, campos, prata, pascuas, vias, aquas aquarumque decursus, culta et inculta, mobilia et inmobilia et quicquid dici vel nominari potest ea videlicet ratione, ut ego ipse easdem res possidens censum, id est duos denarios inde annis singulis solvam et quando mihi placuerit, licentiam cum uno solido redimendi habeam. Et si coniunx mea mihi superstes fuerit, tunc illa hereditatem, quam ego coëmi, tempus vitae suae habeat et censum inde annis singulis solvat, id est duos denarios, et post eius obitum ad praedictum coenobium redeat; illam autem, quam mihi parentes reliquerunt, statim post meum obitum ad praefatum monasterium absque contradictione ullius personae traditum esse volo. Si autem ego illi superstes fuero et aliam uxorem duxero et ex ea mihi heres procreatus fuerit, tunc ille cum eodem censu, sicut et ego, id est duobus denariis omnem hanc hereditatem possideat et cum uno solido redimat. Et si ille his rebus non redemptis obierit aut forte legitimus heres mihi procreatus non fuerit, tunc omnis possessio mea ad praefatum monasterium redeat perpetim possidenda Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut ulla persona contra hanc traditionis cartam venire conaverit ad aerarium regis auri uncias III, argenti pondera V coactus persolvat et haec traditio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Actum in Richinbah publice, praesentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Adalkeri, qui hanc traditionis cartam fieri rogavit. sig. Amalung. sig. Heitar. † Wolfdrige. † Adalo. † Hadebret. † Linco. † Willihere. † Anzo. † Erchanbold. † Altebret. † Hartpret. † Hartman. † Waldpret. † Nordman. † Alahker. Ego Engilbret indignus monachus vice Perahtaroi presbiteri scripsi et subscripsi Notavi diem martis, V non. mai anno XXVIIII regni Hludowici, sub Adalberto comite.