Hiltigart überträgt ihren Besitz zu Schneit an Sanct Gallen.
Datierung: 869 01 26
Ausstellungsort: Götzenwil
Ego in Dei nomine Hiltigart cum manu advocati mei Cozzolti trado ad monasterium sancti Galli, cui modo Grimaldus abba praeesse dinoscitur, quicquid in pago Turgaugense, id est in Sneitomarcha hodierna die habere visus sum, omnia videlicet ex integro tam domibus, quam aedificiis, silvis, pascuis, pratis, viis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, mobilibus et immobilibus et quicquid dici vel nominari potest ea videlicet ratione, ut ego ipsa easdem res ad me recipiam et sub censu unius denarii tempus vitae meae possideam. Et post obitum meum eaedem res ad ius monasterii redeant in aevum possidendae Si quis tamen, quod fieri non credo, si ego ipsa aut ulla persona contra hanc cartulam venire et eam irrumpere temptaverit, conatus sui privetur effectu et ad aerarium regis auri untias tres, argenti pondera quinque coactus persolvat, et nihilominus haec traditio firma stabilisque permaneat cum stipulatione subnixa Actum in Cozzolteswilare publice, praesentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Hiltigartae et advocati sui Cozzolti, qui hanc traditionem fieri rogaverunt. sig. Heitar. Item Heitar. † Witagouvo. † Winidhere. † Ruadho. † Pato. † Reginger. † Altarich. † Maganloh. † Puaso. † Folchart. † Reginbold. † Reginger. † Adalbert. † Reginfrid. † Eburhart. † Erchanolf. † Hugibold. † Petrus. Ego itaque Thiotker indignus monachus atque subdiaconus in vice Folcharti praepositi rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem quartam feriam, VII kal. feb anno tricesimo regni Hludowici, sub Adalberto comite.