Toto vertauscht an Abt Grimald 4 Jucharte und einen Weinberg zu Au gegen den ausgereuteten und bebauten Klosterbesitz im Schwarzwald an der Möhlin.
Datierung: 868 04 06
Ausstellungsort: Kirchen
Omne, quod inter diversas partes bonis moribus sanisque consiliis fuerit definitum, necesse est ob utilitatem servandae pacis atque futura jurgia devitanda spacio temporis succedente conscriptionis vinculo colligare Quapropter convenit inter quendam virum nomine Totonem et inter Grimaldum monasterii sancti Galli abbatem et advocatum suum Libonem una cum consensu fratrum quoddam concambium facere in Prisigouve in loco, qui dicitur Witinouva, quod et ita fecerunt Ego igitur Toto ad monasterium sancti Galli dedi in praefato loco quattuor juchos et unam vineam in Auia unius hominis labore procurandam; ea videlicet ratione, ut econtra rectores ipsius monasterii in concambium mihi donarent quicquid in saltu Svarzwald juxta fluvium Melia hodierna die extirpatum et cultum haberent, quod illi quoque meae potestati concesserunt, ita dumtaxat, ut, sicut jam supra dixi, quicquid in ipsa cella extirpatum possiderent in concambium mihimet ipsi sine ulla contradictione traderent, cetera vero, id est inculta quaeque ipsamque silvam et potestatem caedendorum lignorum necnon adjacentia cuncta, pascuas, marchas aquarumque decursiones ipsam quoque viam sibi reservaverunt in perpetuum. Praeterea quippe ego Toto ipsos obnixe rogavi, ut mihi unum pratum juxta eundem fluviolum concederent, promittens me partem proprietatis meae postea illis donaturum. Id ipsum vero, ut promissa factis implerem, similiter egerunt et conscriptione stabilitatis firmaverunt. Haec quoque condictio concambii tali ratione firmata est, ut haec praesens concambii carta ex utraque parte firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum in Chiricheim in cubiculo regis publice, praesentibus istis, quorum hic signa continentur Signum Totoni, qui hoc concambium cum Grimaldo abbate et advocato suo Libone perpetravit. Signum Witperti. †Pero. †Wolvini. †Hagano. †Libo junior. †Uto. †Isanhart. †Erchanfrid. †Rihhart. †Meginbret. item † Uto. item † Witpret. Ego itaque Theothartus praepositus vice Remmingi presbiteri rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem martis, II non. april anno XXVII regni Hludowici in orientali Francia, sub Karolo principe ejusdem Hludowici regis filio.