Amalpret überträgt vertauschten und erworbenen Besitz zu Zezikon an Sanct Gallen.
Datierung: 868 04 04
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
Ego Amalpret cogitans de remedio animae meae parentumque meorum atque filiorum trado atque transfundo ad coenobium sancti Galli, cui venerabilis Grimaldus abba preesse dinoscitur, unum curtile, quod concambiavi ab Wagone et ab uxore eius nomine Hilta in pago Durgaugense in loco, qui dicitur Zezinchova, et omnes res, quas adquisivi a Thingolto in eodem loco sitas, omnia videlicet ex integro, sicut hodierno die visus sum habere ad prefatum locum traditas perpetualiter atque delegatas esse volo ea videlicet ratione, ut Walterat supradictas res statim ad se recipiat et annis singulis inde censum persolvat, id est II denarios vel duos modios de grano ad proximam curtem eiusdem monasterii, redimendique licentiam non habeat. Et si ipsa se conubio copulaverit aut mortua fuerit, tunc rectores ipsius monasterii statim cum omni integritate easdem res ad se recipientes in aevum possideant Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse, quod absit, aut ullus coheredum meorum contra hanc traditionis cartulam venire temptaverit, conatus sui privetur effectu et ad aerarium regis auri uncias III, argenti pondera V coactus persolvat et nihilominus haec traditio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum in ipso monasterio publice, presentibus istis, quorum hic signa continentur Signum Amalpret, qui hanc traditionem fieri voluit. sig. Lantfrid. † Wolfdrige. † Pato. † Hagino. † Amalunch. † Strello. † Wito. † Hadabret. † Sigimunt. † Ruadbret. † Engilbold. † Renger. † Adalbret. † Engilbret. Ego itaque Wichram indignus monachus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem dominicum, II nonas april anno XXVIII regni Hludowici, sub Adalberto comite.