Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 532

Neripreht überträgt 20 erworbene Jucharte zwischen Reichlingen (Rheinklingen) und Eppelhausen an Sanct Gallen.
Datierung: 868 03 17
Ausstellungsort: Stammheim

Ego Neripreht pro remedio animae meae parentumque meorum trado atque transfundo ad coenobium sancti Galli, cui modo Grimaldus abba praeesse dinoscitur, omnem adquisitum meum, quem adquisivi inter Richilingun et Appilinhusun, id est iurnales XX ea vero condictione, ut ego ipse omni tempore vitae meae sub censu unius denarii possideam Similiter et coniunx mea Amaleig, si me supervixerit, cum eodem censu possideat Si autem filius meus Reginfrid me supervixerit et uxorem meam, predictas res cum praefato censu possideat, et si redimere voluerit, infra duos annos redimat cum X solidis aut duobus bubus eiusdem precii. Quod si ipse non redemerit, alii filii mei cum eodem precio in praescripto tempore redimendi licentiam habeant. Si vero filius meus Reginfrid vel alii filii mei praefatas res infra duos annos non redemerint, tunc in omnibus melioratae redeant ad supradictum coenobium sancti Galli in aevum possidendae. Si quis vero, quod fieri non credo, aut ego ipse, quod absit, aut ullus coheredum meorum contra hanc traditionis cartulam venire temptaverit, conatus sui privetur effectu et ad aerarium regis auri uncias III, argenti pondera V coactus persolvat et nihilominus haec traditio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum in loco, qui dicitur Stamheim publice, praesentibus istis, quorum hic signa continentur Signum Neripreht, qui hanc traditionem fieri voluit. sig. Kerloh. sig. Heimolt. sig. Meginpreht. sig. Reginbold. sig. Thingolt. sig. Reginfrid. sig. Tagapreht. sig. Lantpold. Ego itaque Wichram indignus monachus ad vicem Albrici rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem mercurii, XVI kal. apr anno XXVIII regni Hludowici, sub Adalberto comite.