Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 531

Heriprhet und Alpcoz vertauschen an Abt Grimald 105 Jucharte und ihren Antheil am Gemeindewald zu Lendikon gegen 105 Jucharte und entsprechenden Waldbesitz zu Ludetswil.
Datierung: 868 (860) 01 20
Ausstellungsort: Ratpoldeschiriha

Notum esse cupimus omnibus tam praesentibus quam futuris, quod nos, id est Heriprhet et Alpcoz, quoddam concambium cum Grimaldo abbate monasterii sancti Galli et advocato eius Ruadperto fecimus Dedimus itaque illi in proprietatem in pago Zurihgauge in loco Lentinchova nuncupato iugera centum V et de communi silva quantum ad portionem nostram pertinet et accepimus ab eo in eodem pago in loco Liutiniswilare vocato inter arativam terram et silvosam iugera CV et de silva iuxta estimationem nostrae portionis in communi silva, id est in Lentinchovun. Quodque concambium sub tali ratione sanximus, ut nos easdem res, quas ab illo accepimus, statim ad monasterium traderemus, quod et sub censu XVI denariorum fecimus, quia quod in concambium dedimus sub censu possidebamus in ea ratione, ut deinceps nec nos nec legitimi heredes nostri vel pars parti ullam inquietudinem vel repetitionem moliatur, quod si temptaverit, sit tunc pars parti tantum culpabilis, quantum repetere presumpserit, et nihilhominus presens concambii cartula inconvulsa permaneat cum stipulatione subnixa. Actum in loco Ratpoldeschiriha vocato publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum Heriprhet et Alpcoz, qui hanc cartam concambii scribere rogabant. Signum aliorum testium. Wolfhart. Amalrih. Ouzo. Ruadprhet. Erchanbret. Sikebret. Cunzo. Wichere. Adalbret. Paldolt. Plidker. Hildebert. Witerih. Ratpold. Peiere. Theoterat. Notavi diem mercoris, id est XVI kal. febr anno XXVIII regnante rege nostro Ludowico, sub comite Keroldo. Ego Adalbertus scripsi et subscripsi adiuvante et auxsiliante Domino