Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 530

Abt Grimald verleiht an Nandker den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu U(h)renthal gegen Zins.
Datierung: 867 11 16
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Christi enim favente clementia Grimaldus abba monasterii sancti Galli. Convenit nos una cum consensu fratrum nostrorum et advocati nostri Amalungi ut illas res, quas nobis Nandker tradidit, ei per hanc precariam represtaremus, quod ita et fecimus Tradidit enim nobis quicquid hodierna die iure proprietatis in Urintale visus fuit habere, id est campis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, cultis vel incultis vel quicquid dici aut nominari potest; ea videlicet ratione, ut ille easdem res ad se recipiat tempus vitae suae et inde annis singulis censum solvat II denarios, et si redimere voluerit cum I solido redimat. Quod si aliquando nobis vita illius ita probabilis videbitur, ut nostro consortio dignus inveniatur, tunc suscipiatur in congregationem, et omnia ipsius in ius monasterii revertantur in evum possidenda. Si autem ille vel morte preventus vel vitiis eius prepedientibus nobis aggregatus non fuerit, tunc fratres illius, si voluerint, res supradictas duabus libris in qualicumque precio redimendi licentiam habeant, sed et hoc tamen intra spatium trium annorum faciant. Et si illi non redemerint, tunc prefatae res ex integro ad ius monasterii revertantur in evum possidendae Actum in ipso monasterio publice, presentibus istis, quorum hic signacula continentur. Signum Grimaldi abbatis et advocati eius Amalungi, qui hanc precariam fieri iusserunt. sig. Hartmoti prepositi. † Ruadhoi decani. † Paldariti portarii. † Hartmanni camerarii. † Waltarii sacrarii. † Albrici cellerarii. † Irfingi hospitarii. † et aliorum testium. † Pato. † Wetti. † Waldram. † Engilbold. † Hadapret. † Reginger. † Isanhere. † Lanto. † Willibold. † Witpret. † Waldpret. † Willihere. † Adalnot. † Lanto. † Lantere. † Otram. † Adalger. Ego itaque Liuthartus indignus monachus atque bibliothecarius rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem dominicum, id est XV kal. dec regnante Hludowico anno XXVIII, sub Adalperto comite.