Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 529

Nandker überträgt seinen Besitz zu U(h)renthal an Sanct Gallen.
Datierung: 867 11 16
Ausstellungsort: (Kloster St. Gallen)

In Dei omnipotentis nomine Ego Nandker trado ad monasterium sancti Galli, ubi venerabilis Grimaldus abba preesse videtur, quicquid hodierna die iure proprietatis in Urintale visus sum habere, id est campis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, cultis vel incultis vel quicquid dici aut nominari potest in ea videlicet ratione, ut ego easdem res ad me recipiam tempus vitae meae et inde annis singulis censum solvam II denarios et si voluero cum I solido redimam. Quod si aliquando abbati et rectoribus ipsius monasterii vita mea ita probabilis videbitur, ut ipsorum consortio dignus inveniar, tunc suscipiar in congregationem, et omnia mea in ius monasterii revertantur in evum possidenda. Si autem ego vel morte preventus vel vitiis meis prepedientibus illis aggregatus non fuero, tunc fratres mei, si voluerint, res supradictas duabus libris in qualicumque precio redimendi licentiam habeant ; sed et hoc tamen intra spatium trium annorum faciant. Et si illi non redemerint, tunc praefatae res ex integro ad ius monasterii revertantur in evum possidendae. Si quis vero presentem traditionem a me factam irrumpere voluerit in aerarium regis multa componat, id est auri uncias III et argenti pondera V coactus persolvat et presens cartula omni tempore firma et stabilis permaneat cum testibus subnixa Signum Nandkeri et eius advocati Wolfthrigi, qui hanc traditionem fieri rogaverunt. † Pato. † Wetti. † Waldram. † Engilbold. † Hadabret. † Reginger. † Isanhere. † Lanto. † Willibold. † Witpret. † Waldpret. † Willihere. † Adalnot. † Lanto. † Lantere. † Otram. † Adalger. Ego itaque Liuthartus indignus monachus atque bibliothecarius rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem dominicum, id est XVI kal. dec regnante Hludowico anno XXVIII,sub Adalperto comite.