Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 528

Joseph überträgt seinen ererbten Besitz zu Wernetshausen und Hadlikon an Sanct Gallen.
Datierung: 867 09 03
Ausstellungsort: Ringwil

Sacrumsanctum cenobium, quod est constructum in honore sancti Galli ceterorumque sanctorum, ubi Grimaldus abba praeesse videtur Ego itaque in Dei nomine ioseph cogitans de aeterna retributione et remedio animae meae, ut aliquid haereditatis meae ad predictum cenobium traderem sitas in pago Turgogense in villis nuncupantibus Werinholveshusa et Hadalinchova, cuncta quae ibidem in ipsis predictis locis modo visus sum habere, id est casalis cum totis aedificiis ibidem constructis, campis, pratis, pascuis, viis, silvis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, mobilibus et inmobilibus, quicquid dici vel nominari potest, haec omnia denominata trado ad predictum sanctum Dei locum atque transfundo in ea vero ratione, ut quamdiu vixero ipsas res mihi liceat habere et annis singulis censum inde persolvam, id est IIII denarios. Post meum vero obitum legitimi haeredes mei et eorum procreatio ipsas res cum ipso censo, id est IIII denariis, persolvant. Et si predicti heredes deficerint, tunc rectores ipsius monasterii sine ullius persone contradictione ad suam potestatem hanc tradicionem faciant revocare Si quis vero, quod fieri non credo, aut ego aut aliquis hominum contra hanc traditionem venire aut inrumpere voluerit, conatus sui privetur affectu et in erarium regia auri uncias III et argenti pondera V coactus persolvat sed nihilominus haec carta tradicionis firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum in loco, quae dicitur Rimoltheswilare publice, presentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum ioseph, qui hanc traditionem fieri et firmare rogavit, et aliorum testium. sig. Ruadpret. † Paldolt. † Plidker. † Hiltipold. † Cunzo. † Huoto. † Kerpret. † Hiltipret. † Sigipret. † Cozram. † Paldcoz. † Ruodi. † Hartpret. Ego indignus Walthere presbiter petitus scripsi et subscripsi Notavi die mercurii, III non. sept regnante domno Hludowico rege anno XXVII, sub Keroldo comite.