Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 527

König Ludwig ertheilt Einwohnern des Argengau's das volle Recht der andern Alamannen, genannt „Phaat“, gegen Ablösung.
Datierung: 867 08 17
Ausstellungsort: Regensburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis Hludowicus divina favente gratia rex. Notum sit omnibus sanctae Dei ecclesiae fidelibus nostrisque, praesentibus scilicet et futuris, qualiter dilectus nepos noster Odolricus comes et Hildeboldus missus noster innotuerunt nobis, quod quidam homines de Argengeuve deprecarentur celsitudinem nostram, ut eis liceret habere plenam legem, quae vulgo dicitur phaath, sicut ceteri Alamanni, et se redimerent de tali censu, sicut illorum antecessores nostris antecessoribus persolverunt. Nos itaque petitioni illorum, sicut praedicti nostri fideles nobis innotuerunt, ob amorem Domini nostri iesu Christi libenti animo assensum prebuimus et decrevimus ita fieri, sicuti deprecabantur. Dederunt itaque nobis illi homines de Argengeuve, quorum nomina sunt Podololt et frater eius Folcherat et Theutere et Chunipret et frater eius Selpo, Helihpret et Usso et Gunzo, Hildebrant et Willeboto et Bodo cum heredibus eorum Engilbold et Hartpret, Hirfinc et ielunc cum heredibus eorum, Reginger et Engilhere cum fratribus eorum, in totum plenos mansos Villi cum mancipiis; ea videlicet ratione, ut securi essent de illo censu, quod illorum antecessores nostris antecessoribus persolverunt, et illorum legem, quae vulgo dicitur phaat, plenam habuissent sicut ceteri Alamanni. Idcirco itaque praescriptis hominibus hos nostrae auctoritatis apices fieri decrevimus, ut securi sint de censu, quem antea illorum antecessores nostris antecessoribus persolverunt, ac per hoc nostrae auctoritatis praeceptum plenius in Dei nomine confirmatum nullo inquietante, sed Deo auxiliante illorum legem plenam habeant, quae vulgo dicitur phaath, perpetuis temporibus ipsi et successores eorum absque ulla contradictione. Et ut haec auctoritas nostrae magnificentiae firmior habeatur et per futura tempora a fidelibus nostris verius credatur et diligentius observetur, manu propria nostra subter eam firmavimus et anuli nostri inpressione assignari iussimus. Signum M domni Hludowici Serenissimi regis. Hebarhardus notarius ad vicem Grimaldi recognovi et subscripsi. Data XVI kal. sept., anno XXXV regni domni Hludowici serenissimi regis in orientali Francia regnante, indictione XV. Actum Reganesburc in Dei nomine feliciter. Amen.