Regiriger schenkt seinen ererbten Besitz zu Verolteswilare, mit Ausnahme des Erbtheils von Winiman, an Sanct Gallen.
Datierung: 867 04 13
Ausstellungsort: Pfäffikon
In Christi nomine Ego Reginger trado ad monasterium sancti Galli, cui modo Grimaldus abba praeesse dinoscitur, cum manu advocati mei Perahtgeri pro remedio animae genitoris mei Ruadperti omnem hereditatem, quam ipse mihi reliquid in Verolteswilare, excepta hereditate Winimanni; aliud totum ex integro trado atque transfundo in dominationem sancti Galli atque rectorum eius; ea videlicet ratione, ut eaedem res statim redeant ad supradictum caenobium in aevum possidendae Si quis vero, quod fieri non credo, aut ego ipse, quod absit, aut ulla opposita persona contra hanc traditionis cartulam venire temptaverit, conatus sui privetur effectu et ad aerarium regis auri uncias III et argenti pondera V coactus persolvat et nihilominus haec traditio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum in Faffinchovun in praesentia Salomonis episcopi Signum Regingeri et advocati eius Perahtkeri, qui hanc cartulam traditionis fieri rogaverunt. sig. Lantolti. † item Lantolti. † Amalrih. † Ruadpret. † item Ruadpret. † Wolfhart. † Erchanpret. † Paldolt. † Rohfrid. † Lantolt. † Wolvolt. † Erchanolt. † Uato. † Cunzo. † Engilpret. † Otger. † Sigibret. † Peranwich. † Erlebold. † Wichere. † Pebo. Ego itaque Liuthartus indignus diaconus atque bibliothecarius rogatus scripsi et subscripsi in vicem Sinderati Notavi dominicum diem, prid. id. apr anno vicesimo VIII regni Hludowici, sub Kerolto comite.