Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 522

Waldhart überträgt seinen Besitz zu Schünberg an Sanct Gallen.
Datierung: 867 01 09
Ausstellungsort: Uznach

Sacrumsanctum cenobium, quod est constructum in honore sancti Galli ceterorumque sanctorum, ubi Crimolt abba preesse videtur Ego itaque Waldhart cogitans pro remedium animae meae vel pro eterna retributione ut res conquisicionis meae traderem ad locum sanctum predictum, sitas in pago Turgogense in villa, que dicitur Scuniberch, quicquid in predicto loco modo visus sum habere, tam terris, quam edificiis, campis, pratis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, totum et integrum ad predictum monasterium trado atque transfundo in ea vero racione, ut dum adhuc ego vivo ipsas res mihi liceat habere et annis singulis censum persolvere, id est IIII denarios. Post meum quoque obitum haeredes mei legitimi et successores eorum ipsas res cum ipso censo possideant; et si de ipso censo neglegentes exsistant, tunc ipsa tradicio sine ulla contradiccione ad prefatum monasterium revertatur secundum legem Alamannorum Actum in villa nuncupante Uhtcinaha in atrio sancti Galli, coram presentibus populis, qui ibidem fuerant Signum Waldhartis, qui hanc tradicionem fieri et firmare rogavit. sig. Heitar. Paldcoz. Perehtolt. Hunolt. Hiltipold. Wolfdriae. Reginolt. item Hiltipold. Paldolt. Kebihart. Haranolt. Winiram. Petzo. Ego indignus Walthere prespiter petitus scripsi et subscripsi Notavi die iobie, V id. ian regnante rege nostro Ludowico anno XXVII.