Roinc schenkt eine Hufe zu Eichstegen an Sanct Gallen.
Datierung: 866 06 16 (867 06 22/29)
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
Ego itaque in Dei nomine Roinc pro remedio animae meae parentumque meorum trado atque transfundo ad monasterium sancti Galli, cui modo Grimaldus abba praeesse dinoscitur, unam hobam in Eichistec et quecunque ad ipsam hobam pertinent cum omni scilicet integritate, tam domibus, quam aedificiis, silvis, pascuis, pratis, viis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis et quicquid dici vel nominari potest ea videlicet ratione, ut ipsa res statim absque ullius contradictione ad praedictum monasterium redeat in aevum possidenda Si quis tamen, quod fieri non credo, si ego ipse, quod absit, aut ullus heredum vel coheredum meorum contra hanc traditionis cartulam venire et eam irrumpere temptaverit, conatus sui privetur effectu et ad aerarium regis auri untias tres, argenti pondera quinque coactus persolvat et nihilhominus haec traditio firma stabilisque permaneat cum stipulatione subnixa Actum in ipso monasterio publice, praesentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Roingi, qui hanc traditionem fieri voluit. sig. Hartpret. † Amalunc. sig. Alphere. † Sigipret. † Witigouwo. † Ruadpret. † Posso. † Waldram. † Folchart. † Reginbold. † Tancpret. † Willihere. † Isangrim. Ego itaque Thiotker indignus monachus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem dominicum, ... kal. iulias, anno XXVI regni Hludowici, sub Uodalricho comite.