Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 515

Abt Crimald verleiht an Rätpold den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Hettisriet gegen Zins.
Datierung: 865 06 20 – 866 06 20
Ausstellungsort: Luttolsberg

Christi favente clementia Crimaldus abba monasterii sancti Galli. Convenit me una cum consensu fratrum et advocati nostri Hunolfi ut res, quas nobis Ratpold tradidit, ei per hanc precariam represtaremus, quod et ita fecimus Tradidit enim nobis predictus homo omnem hereditatem suam, quam in Nibalgaugensi pago et in loco, qui vocatur Hettinesrioht, habere visus est, id est tam domibus, quam aedificiis, campis, pratis, silvis, aquis, viis, pascuis, cultis et incultis, mobilibus et inmobilibus et quicquid dici aut nominari potest, omnia ex integro ad iam dictum monasterium tradita ac delegata esse voluit; ea tamen ratione, ut ipse statim easdem res ad se recipiat censumque inde annis singulis reddat, hoc est duos denarios aut unum maldrum de grano. Et continuo post eius obitum eaedem res absque ullius contradictione redeant ad predictum monasterium perpetim possidendae Actum vero in Liutoltesperg publice, presentibus istis, quorum hic nomina notantur Signum Grimaldi abbatis et advocati eius Hunolfi, qui hanc precariam perpetraverunt. sig. Hartmoti decani. sig. Waltharii sacratarii. sig. Paldariti prepositi. sig. Erlebaldi portarii. sig. Cotaberti cellerarii. sig. Irfingi hospitarii. sig. Hartmanni camerarii et aliorum testium. sig. Nandker. † Wicheri. † Hartman. † Hegilolf. † Hengilbold. † Reginpoto. † Hunolt. † Scrutolf. † Rihpold. † Scrutolf. † Kisilolt. † Cundhart. † Huto. † Ruodin. † Kezo. † Engilo. † Wano. Ego itaque Engilbert vice Rihperti prepositi rogatus scripsi et subscripsi anno XXVI regni Hludowici.