Die Brüder Engilbert und Oto vertauschen unter bestimmten Bedingungen an Abt Grimald eine Casate und 76 Jucharte zu Goldach gegen eine Casate und 76 Jucharte zu Uzwil.
Datierung: 865 11 20
Ausstellungsort: (Ober-)Winterthur
Omne namque, quod inter partes bonis moribus sanisque consiliis fuerit diffinitum, necesse est propter futura iurgia devitanda succedentibus temporibus conscriptionibus conligare Sic itaque complacuit atque convenit inter Engilbertum et fratrem eius Otonem et Grimaldum abbatem coenobii sancti Galli cum advocato suo Alphario, ut simillimas firmitates parique tenore conscriptas cambii sui emitterent, quas et emiserunt. Ipsum autem cambium in easdem firmitatis emissiones nominatim visum est nobis inserendum Dederunt namque praedicti fratres unam casatam in Goldahun sitam Grimaldo abbati et advocato suo Alphario ad monasterium sancti Galli, insuper et de terra arabili LXXVI iuchos et acceperunt ab illis unam casatam in Uzzinwilare sitam et de terra arabili LXXVI iuchos illis in proprietatem. Necnon et iam dicti fratres omnem potestatem, quam habuerunt in Goldahun marcha et in eadem silva ad monasterium sancti Galli vendiderunt et XXX solidos pro pretio acceperunt. De illis autem LXXVI iuchis, quos in Goldahun dederunt, mater eorum Erchana tempus vitae suae habeat XXXVI iuchos, et post obitum illius statim redeant ad monasterium sancti Galli in aevum possidendum Haec autem condictio concambii tali ratione acta est, ut deinceps utraque pars pro possessione propria firmitatis emissionem habeat; videlicet, ut acceptum partibus coenobii sancti Galli ibidem firmatum sit in possessionem perpetuam. Simili quoque modo iam dicti fratres Engilbertus et Oto eadem firmitate praedictas res illorum proprietati vindicent possidendas, scilicet quicquid a coenobio sancti Galli et Grimaldo abbate et advocato suo concambiaverunt Haec itaque praesens concambii carta ex utraque parte absque ullius contradictione firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Actum in villa Winturdura publice, praesentibus istis Signum Engilberti et Otonis fratris eius, qui hoc concambium fieri et firmare rogaverunt. sig. Wanzo. † Lantolt. † Heitar. † Amalunc. † Hartpret. † Isanhaeri. † item Hartpret. † Hadabret. † Muninc. † Tagabret. † Winidheri. † Cozolt. † Pato. † Anzo. † Ruadho. † Altrih. † Folchart. † Waldram. † Engilbold. † Willihelm. † Adalram. † Wolfmunt. † Waldpret. Ego itaque Folchardus indignus diaconus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem martis, XII kal. dec anno XXVI Ludowici regis, sub Adalberto comite.