Witigouvo überträgt seinen ererbten Besitz zu Wilen (?) und Bichwil an Sanct Gallen.
Datierung: 865 11 20
Ausstellungsort: (Ober-)Winterthur
In Dei nomine Ego Witigouvo trado ad monasterium sancti Galli, ubi Grimaldus venerabilis abba praeesse videtur, quicquid proprietatis hereditario iure praesenti die visus sum habere in pago Durgaugensi in loco, qui vocatur Wila, et in Pichilinwilare, totum atque integrum ad praedictum monasterium pro remedio anime meae parentumque meorum tradita ac delegata esse volo id est tam domibus, quam aedificiis, agris, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultis et incultis, quicquid dici aut nominari potest, omnia ad iam dictum coenobium tradita esse volo; ea scilicet ratione, ut ego ipse easdem res ad me recipiam tempus vitae meae censumque inde annis singulis persolvam, id est I denarium. Et si redimere voluero, cum IIII denariis id agam. Si autem ego non redimero, tunc post obitum meum statim redeant ad monasterium perpetim possidendae Si quis vero, quod fieri non credo, si ego aut ullus de heredibus meis vel aliqua opposita persona, qui contra hanc traditionis cartulam venire aut eam infrangere temptaverit sociante fisco multa componat, id est auri uncias III, argenti pondera V coactus persolvat et nihilominus praesens traditio firma et stabilis permaneat omni tempore stipulatione subnixa Actum in Winturdura publice, praesentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Witigouvi, qui hanc traditionem fieri et firmare rogavit. Signum aliorum testium. Wanzo. † Lantolt. † Heitar. † Amalunc. † Hartpret. † Isanheri. † item Hartpret. † Muninc. † Hadabret. † Tagabret. † Winidheri. † Cozolt. † Pato. † Anzo. † Ruadho. † Altrih. † Waldram. † Engilbold. † Heribrant. † Folchart. † Willihelm. † Wolfmunt. † Waldpret aliorumque multorum. Ego itaque Folchardus indignus diaconus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem martis, XII kal. decemb anno XXVI Ludowici regis, sub Adalberto comite.