Der Levite Adalhelm überträgt seinen Besitz zu Stubinchova, Busnang, Oberdorf, Hünikon, Winikon, Wichrammeswilare, Rothenhausen und Wencineshusun an Sanct Gallen und behält seine Klosterlehen zu Stubinchova, Busnang, Oberdorf, Leutmärken, Buwil, Friltschen, Märwil, Braunau, Puppikon (?), Rothenhausen und Boltshausen.
Datierung: 865 06 24
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
Ego in Dei nomine Adalhelm indignus levita sedula mente evangelica praecepta tractans: Date et dabitur vobis, et iterum: Date elemosinam et omnia munda sunt vobis, aliaque innumerabilia pro remedio animae meae parentumque meorum cum manu advocati mei Lantolti potestative trado atque transfundo ad coenobium sancti Galli, quod nunc temporis sub Grimaldo venerabili abbate pollet, quicquid in locis infra scriptis vel in marchis eadem loca circumeuntibus, hoc est in Stubinchovun et in Pussinanch et in Obordorf et in Huninchovun et in Wininchovun et in Wichrammeswilare et in Rotanhusun et in Wencineshusun mihi in propriam hereditatem adquisivi seu quicquid in his locis proprietatis habere videor, id est mancipiis, domibus, aedificiis, campis, pratis, agris, vineis, pascuis, silvis, viis, marchis, cultis et incultis, mobilibus atque immobilibus, aquis aquarumque decursibus et quicquid dici vel nominari potest, cum omni integritate ad praefatum monasterium delegatum ac contraditum esse volo ea videlicet ratione, ut ego ipse easdem res statim ad me recipiens tempore vitae meae secure possideam. Similique modo tale beneficium, quale nunc ab ipso abbate et iam dicti coenobii rectoribus acceptum habeo, absque ulla adversitate omne tempus vitae meae retineam et censum inde singulis annis in festivitate sancti Galli, hoc est dimidium solidi, persolvam. Et quandocumque ad supra memoratum monasterium venire voluerim, familiariter morari atque cum honore ibi manere mihi non denegetur. Si quando quoque secularia negotia relinquere velim et monachicae vitae disciplinis me subicere decreverim, id perficere malus mihi resistere conetur. Si autem antea meus obitus contigerit, suprascriptae res absque ullius contradictione ad ius monasterii in evum possidendae redeant. Si vero ante meum de hac vita exitum et antequam regularem vitam subeam sepe nominatum coenobium in alicuius dominatum et potestatem deveniat, qui meum placitum irritum facere et disrumpere voluerit, praefatam traditionem cum una libra licentiam redimendi habeam. Haec autem nomina sunt locorum, in quibus beneficium habeo: Stubinchova, Pussinanch, Obordorf, Liutmarinchova, Puobonwilare, Fridolteshova, Marinwilare, Pramenhouva, Pucchinhova, Rotanhusun, Pollereshusa Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut ulla opposita persona contra hanc cartulam venire et eam irrumpere temptaverit ad aerarium regis auri uncias III et argenti pondera V coactus persolvat et conatus sui privetur effectu, haecque cartula nihilominus firma et stabilis permaneat stipulatione subnexa Actum in suprascripto coenobio publice, praesentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Adalhelmi levitae et advocati sui Lantolti, qui hanc traditionem fecerunt. sig. Hartpret. sig. Posso. sig. Grimolt. sig. Pato. sig. Ruadho. sig. Cozolt. sig. Waldheri. † Richbold. † Lantpret. † Reginbold. † Erchanbold. † Engilker. † Hugolf. Ego itaque Otine indignus monachus atque subdiaconus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem dominicum, VIII kal iul anno XXVI regni Hludowici, sub Adalberto comite.