Valerius verkauft einen Acker zu Gisingen an Sanct Gallen.
Datierung: 864 (871) 05 15
Ausstellungsort: Rankwil
In Christi nomine Annu XXXI regnante domnu nostru Luduwicu rege scripsi ego Wilimannus clericus rogitus ad Valeriu, qui dedit ad vicem Magnanes Constat eum vendere et vendidit tibi sanctoque Gallone agrum in Gisintu modiorum III. Da una parte confinit infantes Magnanes et ex alia parte ipsus imtores Et in contra recepit precium venditor ab emtores cum vocato suo Onorato et cum maiore suo Abraam; dederunt illi IIII tremenses in ferro valientes, et tradidit ipsa terra emtores suos in perpetuum ad possidendum, ut abeant potestatem faciendi exinde queque voluerint Si quis vero, quod fieri non credimus, si aliquis aliquando de nos vel de eredibus nostris aut quidlibet persona, qui contra anc cartam vindicionis ire, temtare vel inrumpere voluerit solvat dubla carta cui comutare voluerit et iudici aurum libras II Facta carta vindicionis in vico Vinomna, idus madi sub presencia bonorum testium, qui ab eum rogiti venerunt vel signa fecerunt Notavi diem ac regnum Signum Valerii, qui fuit ad vicem Magnanes, qui anc cartam fieri rogavit. Testes Onoratus. Abraam. Balfredus. Ursus. Petto. item Ursus. Rapertus. Albvinus.