Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 495

Abt Grimald verleiht an Reginbold den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Kesswil gegen Zins.
Datierung: 864 02 02
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Christi favente clementia Grimaldus abba monasterii sancti Galli. Convenit me cum consensu fratrum et advocati nostri Engilboldi ut res, quas nobis Reginbold tradidit, per hanc praecariam ei represtaremus, quod et ita fecimus Ipse enim tradidit nobis quicquid in Chezzinwilare hodierna die visus est habere; ea tamen ratione, ut ipse easdem res ad se recipiat annisque singulis censum inde persolvat II denarios vel in alio quolibet praetio, quod duos denarios valeat, et si redimere voluerit, cum uno solido redimendi licentiam habeat; legitima vero procreatio eius easdem res possideat sub censu IIII denariorum in quocumque praetio eis libuerit, redemptione sibimet omnimodis abnegata Actum in ipso monasterio publice, praesentibus istis, quorum signacula hic continentur Signum Grimaldi abbatis et advocati sui Engilboldi, qui hanc praecariam fieri voluerunt. sig. Hartmoti decani. sig. Waltharii sacratarii. sig. Erleboldi portarii. sig. Cotaberti cellerarii. sig. Hartmani camerarii et aliorum testium. † Appo. † Warmunt. † Witagouo. † Hagano. † Cozpret. Otpret. † Hartpret. † Ruadmunt. † Ali. † Albirihc. Ego itaque Nancrim indignus monachus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem mercurium, IIII non. febr anno XXV regni Hludowici regis, sub Adalperto comite.