Wolveral überträgt seinen Besitz in der Mark Kesswil an Sanct Gallen.
Datierung: 863 09 30
Ausstellungsort: Romanshorn
Ego itaque in Dei nomine Wolverat pro animae meae remedio cogitans trado ad monasterium sancti Galli, ubi Grimaldus abba preesse dinoscitur, quicquid proprietatis in Chezzinwilares marcho et in omnibus finibus eius presenti die habere dinoscor, id est casam cum curte clausa et ceteris aedificiis, terris, silvis, aquis, pratis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultis vel incultis seu quicquid dici aut nominari potest sic volo esse tradita ac delegata ea ratione, ut ego ipse easdem res ad me recipiam censumque annis singulis inde persolvam, id est I denarium. Similiter et filii mei legitimi ex Engilsinda procreati et cuncta legitima procreatio eorum iam dictas res in prefatum censum habeant, redimendi vero licentiam numquam habeamus. Si autem emollierint heredes mei, ut proprietatem suam contineri non possint, tunc ipsi aut in monasterio seu in proxima curte victum et vestitum habeant, hereditas illorum monasterio revertatur. Si autem contigerit, ut heredes legitimi deficiant, predicte res absque ullius contradictione monasterio iungantur perpetualiter Si quis vero, quod fieri minime credo, ego ipse aut heres vel coheres seu ulla opposita persona hanc traditionem violare conaverit socianti fisco multa conponat auri untias III, argenti pondera V Actum in Romaneshorn publice, presentibus istis Signum Wolverati, qui hanc traditionem perpetravit. Tagabret. Wolfgrim. Folhpret. Staracholf. Wolvolt. Hyzzi. Undolf. item Tagabret. Arnolt. Altini. Cozpret. Folcheri. Hugibold. Rampret. Cozzarat. Ego itaque Wolfcoz rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem iovis, III kal. oct anno XXII Hludowici regis regno in orientali Francia, sub Adalberto comite et Otone tribuno.