Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 493

Reginbold überträgt seinen Besitz in Weizen an Sanct Gallen.
Datierung: 863 (860) 09 07 (03)
Ausstellungsort: Ewattingen

Ego igitur in Dei nomine Reginbold cogitans pro animae racae remedio parentumque meorum vel pro aeterna retributione trado atque transfundo proprietatem meam in loco, qui vocatur Wizzon, id est unam hobam plenam ipsumque servum, qui in eadem hoba sedet et filium eius ad monasterium sancti Galli, cui Grimaldus venerabilis abba praeesse videtur, casam cum curte et ceteris aedificiis ea ratione, ut ego Reginbold ab eodem abbate et advocato eius econtra hobam Reginfridi sitam in eadem villa ad me recipiam tempus vitae meae perfruendam ipsumque servum et uxorem eius et mancipia IIII Si autem contigerit, ut aliquando monachice vitae desiderio premar, locum congrum in eodem monasterio inter ceteros fratres recipiam victumque et vestitum habeam, sicut et ceteri, qui in eandem promissionem sunt recepti. Si autem hic in proprietate mea vitam ducere velim, tunc ambas res ad tempus vitae meae libere possideam. Et post obitum meum ambe res meliorate ad ius monasterii revertantur perpetim possidende Si quis vero, quod fieri non credo, coheredum vel proximorum seu ulla presumptiva persona hanc traditionem violare presumpserit multam legitimam in aerarium regis componat conatusque sui privetur effectu Actum in villa Egibetinga nuncupata publice, presentibus istis Signum Reginboldi presbiteri et advocati sui Liutperti, qui hanc traditionem perpetraverunt. † Rihpold. Wigo. Zeilo. Thiotpold. Hiltibret. Rihpret. Kerolt. Thiotem. Lantpreht. Thioto. Reginhart. Weringer. Hupret. Erchanbreht. Hupold. Witagouvo. Thiotger. Ego igitur in Dei nomine Wolfcoz rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem martis, pridie non. sept anno XXII Hludowici regis regno in orientali Francia, sub Adalberto comite.