Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 478

Wolfcrim überträgt seinen Besitz in Kesswil, mit Ausnahme von 3 Jucharten, an Sanct Gallen.
Datierung: 860 11 11
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Ego in Dei nomine Wolfcrim tractans de remedio animae meae ad monasterium sancti Galli, ubi Grimaldus abba praeest, trado atque transfundo tria tantum iugera excipiens, quicquid proprietatis in Chezzinwilare in Waldrammeshundare possideo eo videlicet pacto, ut ego ipse annis singulis inde censum persolvam denarios, et si redimere velim, cum uno solido id faciam. Similem etiam, si heres legitimus ex meis fuerit procreatus, censum persolvat, et si redimere velit, similiter cum uno solido redimat. Heres vero si mihi non fuerit procreatus, tunc uxor mea Wolfdrud et soror mea Piligart sub praedicto censu vitae suae tempore eas res integerrime possideant. Et postquam ambae obierint, tunc ipsae res ad praedictum monasterium redeant perpetualiter possidendae Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis sive ulla opposita persona contra hanc tradicionis cartulam venire vel inrumpere temptaverit, effectum suae machinationis perversae non optineat et ad aerarium regis auri untias III, argenti pondera V coactus persolvat et haec cartula nihilominus firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa Actum in ipso monasterio publice, praesentibus istis, quorum hic nomina subnotantur Signum Wolfcrimi, qui hanc tradicionem fieri rogavit. sig. Otker. † Walto. Waldram. item Waldram. Sindolt. Willihelm. † Meginbert. † Engilbold. † Kernand. † Erimbert. † Staracolf. † Pe..... † Theoto. † Ratolt. † Aranolt. † Altine. Ego itaque Amalbert indignus monachus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem lunae, III idus novemb anno XXII Hludowici regis regni, sub Adalberto comite.