Der Presbyter Hupold überträgt seinen Besitz zu Hupoldescella, mit Ausnahme der Hörigen, an Sanct Gallen.
Datierung: 860 08 06
Ausstellungsort: Hupoldescella
Ego in Dei nomine Hupold humillimus presbiter cogitans de remedio animae meae parentumque meorum trado ad monasterium sancti Galli, ubi venerabilis Grimaldus abba videtur praeesse, cum manu advocati mei Altmanni quicquid visus sum habere in pago Nibilgouve, in loco nuncupato Hupoldescella, id est tam ipsam ecclesiam, quam alia aedificia ceteraque omnia cum campis, pratis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, mobilibus et immobilibus, absque mancipiis tradita ac delegata volo esse ad suprafatum locum; ea videlicet ratione, ut easdem res soror mea Abirilt ad se recipiat et inde annis singulis censum persolvat, id est quatuor denarios. Deinde post obitum sororis meae filii fratris mei, videlicet Hartine et Uogo, possidendi licentiam habeant et inde annis singulis censum persolvant ad praefatum monasterium, id est I solidum, et generatio eorum, mares videlicet tantum ex legitima procreatione geniti, femine autem ex eis generate non possideant, sed mares tantum. Si et illi defecerint, statim ex integro omnia meliorata redeant ad suprafatum monasterium perpetualiter possidende Si quis vero, quod fieri non credo, aut ego ipse, quod absit, aut aliqua opposita persona contra hanc traditionem venire temptaverit, effectu perversae machinationis suae privetur et auri untias III, argenti pondera V coactus ad aerarium regis persolvat et nihilominus stabilis et firma haec cartula permaneat cum stipulatione subnixa Actum Hupoldescella. Signum Hupoldi et advocati eius Altmanni, qui hanc traditionem fecerunt. Signa aliorum testium, qui praesentes fuerunt. † Nandker. † Wicheri. † Scrutolf. † Herprant. † Hadabert. † Scalcho. † Hiltibold. † Engilhelm. Ego itaque Wicram in vicem Ricberti praepositi rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem martis, VIII id. august anno XXII Hludowici regis, sub Cozberto comite.