Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 475

Abt Crimald verleiht an die Brüder Otolf und Teothart den von ihnen an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Göhrenberg gegen Zins.
Datierung: 860 - 861
Ausstellungsort: Roggenbeuren

Crimaldus gratia Dei abba una cum cuncta congregatione coenobii sancti Galli sanctaeque Mariae. Convenit nos cum fratribus nostris et advocato nostro Huni ut fratribus duobus Otolfo et Teotharto, qui res suas tradiderunt, ut easdem eis per hanc precariam represtaremus, quod et ita fecimus Tradiderunt nobis quicquid hodierno die habuerunt in pago Linzigouve in loco, qui dicitur Keranberc, omnia videlicet ex integro, tam aedificiis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus et quicquid dici aut nominari potest; ea videlicet ratione, ut easdem res ad se recipiant atque annis singulis censum inde persolvant, id est duos maldros vel IIII denarios. Et si redimere voluerint, uterque cum uno solido suam partem redimat. Atque easdem res filii illorum cum eodem censu atque redimatione possideant; et si prefatas resredimere illi noluerint, illorum procreatio sub eodem censu possideat redimendique licentiam non habeat. Et si illorum procreatio defecerit, tunc ad nos melioratae redeant perpetualiter possidendae Signum Grimaldi abbatis et advocati eius Huni, qui hanc precariam fieri preceperunt. † sig. Hartmoti decani. † Engilramni portarii. † Ruadhoi hospitarii. † Paldariti cellerarii. Signa aliorum testium, qui presentes fuerunt. sig. Waldker. Oto. Rathelm. Cundhere. Willibold. Simon. ........... Ego itaque Wichram indignus monacus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem ....... Actum in Rockanburra, anno XXII regni Hludowici regis, sub Oadalricho comite.