Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 470

Der Presbyter Huppold überträgt seinen durch Kauf erworbenen Besitz zu Grünenberg an Sanct Gallen.
Datierung: 860 03 15
Ausstellungsort: Hofs

In Christi nomine Ego Huppoldus presbiter res meas conservare volens et praesentia commoda ex his adquirere cupiens vel potius futura et aeterna praemia his mercari desideransad monasterium sancti Galli, cui nunc Grimaldus abbas dominatur, cum manu advocati mei Nandkeri trado quicquid in Nibalgauve in loco, qui vocatur Cruoninberc, et circa ipsum comparando adquisivi ab his hominibus: id est a Svabilone, Emichone, Baldiricho, Hiltiboldo, Adalwicho, Raffoldo, Hucpoldo, Adal, Selpkero, quod totum ex integro ad praefatum coenobium in perpetuum traditum esse volo ea tamen condictione, ut ipsas res statim recipiens ad me censum inde singulis solvam annis, id est II denarios. Et si aliquando ad regularem vitam venire cupivero, tunc in ipso monasterio locum habeam, et continuo res ipse mecum revertantur illuc. Quod si hoc neglexero, res tamen ipse post meum confestim obitum ad praefatum monasterium nihilominus redeant in perpetuum possidendae Si quis vero contra hanc cartulam venire et eam irrumpere temptaverit auri uncias III, argenti pondera V coactus persolvat et tamen haec traditio firma permaneat Acta in uf Hovon ad publicam ecclesiam, presentibus istis Signum Hucboldi presbiteri et advocati sui Nandgeri, qui hoc fecerunt. sig. Gisalheri archipresbiteri. † Waltant vicarii. † Altman. † Albirich. † Theotheri. † Magangoz. † Wicheri. † Scrutolf. † Hadabret. † item Scrutolf. † Rhodini. † Hildipold. † Adalwich. † Meginolt. † Hartirich. † Starco. † Wolfdrigen. † Kerohic. † Richbold. † Fridubold. † Erhart. † Rhotbold. Ego itaque Marcellus indignus diaconus vice Richberti scripsi et subscripsi Notavi diem veneris, XVIII kal. aprilis anno XX regni Hludowici, sub comite Gozberto.