Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 459

Lantolt vertauscht an Abt Grimald seinen Antheil an der Kirche Egg gegen eine Hufe zu Höngg.
Datierung: 858 03 13
Ausstellungsort: Egg

Omne namque, quod inter partes diversas bonis moribus sanisque consiliis fuerit diffinitum, necesse est propter futura iurgia devitanda succedentibus temporibus conscriptionis vinculo colligare Convenit igitur Lantoltum cum Grimaldo coenobii saneti Galli abbate eiusque advocato Ruadperto, ut firmitates pari ratione conscriptas sui perpetrarent concambii, sicut et fecerunt Dedit namque idem Lantoltus quicquid in basilica, quae dicitur Ekka, ex patrum hereditate suorum sibi in hereditate successit, cum aedificiis, pascuis, pratis, silvis, marchis, viis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, mobilibus et inmobilibus omnibusque sui iuris ad eandem basilicam pertinentibus, exceptis bis rebus, quas ab aliis adhuc hominibus adquerendum habet accepitque e contra ab abbate praedicto eiusque advocato unam hobam in Hohinco cum omni marcha ad eandem tantum hobam pertinente; eo videlicet pacto, ut hoc concambium ulterius firmum ac stabile permaneat et neutra pars ullam alteri molestiam de his rebus ulterius inferat Actum in villa Hekka publice, praesentibus istis Signum Wolfharti. † Amalrih. † Adamar. † Adalpert. † Ruadpfert. † Erchanpert. † Crimheri. † Paldolt. † Plidker. † Hiltipold. † Uato. † Cunzo. † Sigileih. † Perehtere. † Waltere. † Wolvolt. † Cozram. Ego Liuthartus indignus subdiaconus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem solis, III id. mart anno XVIIII Ludowici regis, sub Kerolto comite.