Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 454

König Ludwig bestätigt die Uebertragung des edlen Diaconus Adelhelm zu Rothenhausen, Busnang, Wenzineshusen, Wicrammeswilare, Hünikon und Wininchova an Sanct Gallen.
Datierung: 857 08 26
Ausstellungsort: Regensburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis Hludowicus divina favente clementia rex. Notum sit igitur cunctis fidelibus, praesentibus scilicet et futuris, quia quidam nobilis diaconus et cappellanus Grimoldi archicappellani nostri nomine Adelhelmus quasdam res proprietatis suae pro remedio animae suae, videlicet quicquid in marcha istarum villarum habere visus fuerat aut deinceps adquirere potuerit, id est in Rotenhuson et in duobus Bussenanc et Wenzineshuson, Wicrammeswilare, Huninchova necnon et Wininchova, cum curtilibus, aedificiis, pomeriis, vineis, pratis, silvis, pascuis, viis, aquis aquarumque decursibus, terris, cultis et incultis, mobilibus et immobilibus seu quicquid dici aut nominari potest, mancipiis quoque, exceptis duobus, et totidem iugeribus de terra; cetera vero omnia totum et ad integrum per manus Amalberti advocati sui ad monasterium sancti Galli confessoris Christi perpetuo possidendum contradidit et confirmavit; ea scilicet ratione, ut res praenominatas, quas ipse dedit, quamque etiam et res, quas de eodem coenobio sancti Galli in beneficium habuerat, tam ecclesiis, quam mancipiis utriusque sexus et aetatis, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et immobilibus, terris cultis et incultis, cum omnibus appendiciis et adiacentiis suis, quae iure ad beneficium suum pertinere noscuntur, totum et ad integrum tempore vitae suae a Grimoldo rectore eiusdem monasterii et fratribus ibidem Domino famulantibus per praecariam ad possidendum reciperet et annis singulis ad festivitatem sancti Galli in censo inde unum solidum persolveret. Quod ita factum esse omnibus consentientibus monachis, qui in eadem ecclesia Domino iugiter famulantur, cunctis pateat fidelibus nostris. Postea igitur petente memorato Grimoldo archicappellano nostro et suggerente eodem Adelhelmo diacono, ut hanc precariam nostra auctoritate firmaremus, placuit celsitudini nostri hanc auctoritatem iubere conscribi, per quam praecipientes praecipimus, ut haec praecaria iuxta compactionem praefixam omni tempore firma permaneat, et nullus hominum illam immutare praesumat. Post obitum vero illius res date et accepte ad eundem monasterium revertantur absque alicuius contradictione. Et ut haec auctoritas compactionis praecariae per futura tempora firmior habeatur et melius conservetur veriusque credatur, subter eam impressione anuli nostri sigillari iussimus. † Hadebertus subdiaconus ad vicem Grimoldi archicappellani recognovi et subscripsi. Data VII kal. sept., anno XXVI regni Hludowici piissimi regis in orientali Frantia regnante, indictione V. Actum Radesbona civitate regia in Dei nomine feliciter. Amen.