Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 453

König Ludwig schenkt dem Diaconus Adelhelm 39 Jucharte Ackerland und 10 Fuder Wiesen nebst zwei Hörigen.
Datierung: 857 05 15
Ausstellungsort: Bodmann

In nomine sanctae et individuae trinitatis Hludowicus divina favente clementia rex. Si enim de rebus terrenis, quas divina largitate consecuti sumus, fidelibus nostris largitatis munere quiddam conferimus, regium morem decenter implemus eosque procul dubio in nostro servitio promtiores reddimus. Quapropter noverit omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet et futurorum industria, quia nos cuidam fideli nostro Adelhelmo diacono quasdam res proprietatis nostrae, quae actenus ad comitatum Adelhelmi comitis pertinere videbantur, in pago Durgouve in locis cognominantibus Bussenanc et Wichrammeswilare de territorio arabili, quod quidam vir nomine Waltfridus temporibus Odelrici comitis atque Wolvini post illum tempore Adelhelmi comitis in benefitium habuit, iugera XXXVIIII in proprium concessimus et de prato ad carradas X cum pascuis, aquis aquarumve decursibus, cum ingressu et reditu, necnon et mancipiis, Heriradum scilicet et Arafridum, cum uxoribus et liberis eorum et cum omnibus appenditiis, quae ad idem territorium pertinere noscuntur, totum et integrum praedicto Adelhelmo diacono per hanc auctoritatem nostram confirmamus et de iure nostro in ius et dominationem eius perpetualiter transfundimus; ita scilicet, ut quicquid de eisdem rebus ab hodierno die et tempore facere voluerit, liberam in omnibus Christo propitio habeat potestatem faciendi. Et ut haec auctoritas traditionis per futura tempora firmior habeatur, melius conservetur veriusque credatur, subter eam manu propria nostra filiorumque nostrorum firmavimus et anuli nostri impressione roborari iussimus. † Signum M Hludowici serenissimi regis. Signum M Karlomanni. Signum M Hludowici. Signum M Karoli. Hadebertus subdiaconus ad vicem Grimoldi archicappellani recognovi et subscripsi. Datum id. mai., anno XXV regni Hludowici serenissimi regis in orientali Frantia regnante, indictione V. Actum in villa Potamo, in Dei nomine feliciter. Amen.