Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 451

Cozpreth überträgt seinen Besitz in der Mark Goldach an Sanct Gallen.
Datierung: 856 06 20 – 857 06 20
Ausstellungsort: Goldach

Igitur unicuique perpetrandum est, quod divina vox ammonet dicens: Date et dabitur vobis Hac ammonitione instinctus ego Cozpreth trado ad monasterium sancti Galli, ubi Crimaldus abba preesse videtur, pro anime meae remedio quicquid in pago Arbogaunense in Coldaa marca proprietatis visus sum habere sub ea ratione, ut easdem res ad me recipiam et inde censum annis singulis solvam tempus vite mee, id est IIII denarios. Et si heres mihi legitimus fuerit, sub prefato censu possideat; et si mihi vel illi redimere ipsas res placuerit, cum VI denarios utroque liceat. Si autem neutrum hoc evenerit, ut nec ego ante obitum meum non redimero nec legitimum heredem habuero, vel si habuero, ipse non redimeret, tunc uxor mea Engilsind ipsas res sub eodem censum possideat tempus vite sue; et post illius obitum sub omni integritate ad prefatum monasterium ipse res redeant perpetualiter possidende Si quis hanc traditionis cartulam a me sponte perpetratam inrumpere, violare conatus fuerit, privetur conamine suo et insuper ad fiscum multa conponat, id est auri uncias III argentique pondera V et nihilominus presens carta suum obtineat vigorem cum stipulatione subnexa Actum in ipsa villa Coldaa publice, sub frequentia testium subscriptorum Signum Cozperti, qui hanc traditionis cartulam fieri rogavit. sig. Crimaldi abbatis et advocati sui Engilbold. sig. Hartmuot decanus. Hacco et Saraman cellerarii. Waltheri et Werinolt sacratarii. Paldolt camerarius. Engilger prepositus. Gerloh portarius. Cotescalch ospitalaris. Signa aliorum testium. Witagauo. Waldram. Oto. Waldpreth. Pernhart. Isaac. Gisalpreth. Ego itaque Lel anno XVII Ludowici imperatoris rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem iovis, sub Odalricho comite feliciter Amen.