Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 450

Reginpert schenkt und überträgt seinen Besitz zu Niederwangen an Sanct Gallen.
Datierung: 856 07 09
Ausstellungsort: Schwarzenbach

Ego igitur Reginpertus cogitans futuram peccatorum discussionem et retributionem iustorum, estimavi mecum, ut de rebus meis aliquid ad loca venerabilia sanctorum traderem Trado etiam ad monasterium sancti Galli, ubi vir venerabilis Crimaldus abba preesse dinoscitur, quicquid in Argungoue in loco, quae dicitur Nidironwangun visus sum habere, id est terris, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus vel quicquid adquirere habeam monachis ibidem degentibus et advocati eorum, et quicquid primitus adquisitum fuerit perenniter teneant, cetera omnia meae iure dominationis possideam ea videlicet ratione, ut annis singulis censum exinde solvam, id est duos denarios in qualicumque pretio potuerim; et si redimere voluero, cum solido uno redimam; similiter et filii mei faciant Si quis vero, quod fieri non credo, aut ego ipse aut alia aliqua persona hanc cartulam inrumpere temptaverit, presumcionis sue damnum incurrat et ad ipsum monasterium duplum restituat et nihilhominus haec presens tradicio firma permaneat Actum in Swarzunpac, presentibus istis, quorum nomina continentur Signum ipsius Reginperti, qui hanc tradicionem fieri voluit. sig. Podalolti advocati ipsius monasterii. sig. Hiltiwini et Truogonis. sig. Volcholti et Sigiharti. sig. Leiderati et Otkisi. sig. Selbonis et Chuniperti. sig. Volcharati et Engilboldi. sig. Wipperti et Wolfharti. Ego itaque Isaac vice Ruadhohis scripsi anno regnante Ludowico rege VIIX, sub Chuonrato comite. Notavi diem VII id. iulias