Ruadpald überträgt seinen Besitz zu Dattikon an Sanct Gallen.
Datierung: 859 03 21
Ausstellungsort: Uzenried (Uznach)
Igitur unicuique perpetrandum est, quod divina vox admonet dicens: Date et dabitur vobis, et per Salomonem sapientia loquitur hisdem verbis: Redemptio animae viri propriae divitiae His seu ceteris admonitus verbis ego Ruadpald trado pro animae meae remedio ad monasterium sancti Galli, ubi Crimaldus abba gregi Dei praeesse dinoscitur, quicquid in pago Zurihgauge in villa Tattinchova nominata proprietatis hodierno visus sum habere die, id est mancipiis, aedificiis, agris, pratis, silvis, aquis vel aquarum decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultis et incultis quae omnia sub ea conditione tradita esse volo, ut ego ipsas res ad me recipiam et inde annis singulis in censum II denarios solvam, et sub eodem censu ipsas res ego et omnis mea legitima procreatio absque ulla inquietudine possideamus, sed nec ego nec posteri mei redimendi habeamus licentiam. Si autem aliquando legitimus heres defecerit, tunc ipsae res absque ulla retractione vel minoratione ad iam dictum redeant monasterium perpetim possidendae Nullus hanc traditionis cartulam a me spontanee factam inrumpere vel violare habeat licentiam; sed si aliquis conatus fuerit, conaminis sui privetur effectu et pro praesumptionis audacia in aerarium regis multa componat, id est auri uncias III et argenti pondera VI et nihilominus presens traditionis cartula suum obtineat vigorem cum stipulatione subnixa Actum in villa Uzzinriuda, in atrio basilicae in honorem sancti Galli dedicatae publice, presentibus istis Signum auctoris Ruadpaldi huius traditionis. Signa aliorum testium. sig. Posso. † Heitar. † Hartman. † Oto. † Hiltipert. † Paldcoz. † Perahtolf. † Kerram. † Amalheri. † Reginolf. † Gebihart. † Arnolt. † Paldcoz. † Waltili. † Hunolf. † ioseph. † Heito. † Hebinolf. Perhthart. Adalbero. † Ruadger. Ego indignus ypodiaconus Albrih ad vicem Edilleozi rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem saturni, XV kal. apr anno XVI Hludowici regis, sub Kerolto comite.