Engilbert überträgt einen Hof zu Lausheim an Sanct Gallen.
Datierung: 855 06 02
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
Quicquid vero locis sanctorum vel pauperibus in elemosinam conferimus, hoc sine dubio credimus nobis aeterna retributione a iustissimo iudice repensari, ipso dicente: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis, itemque: Date elemosinam et omnia munda sunt vobis His ammonitionibus divinis conpunctus ego Engilbertus una cum manu advocati mei Theotonis pro animae meae remedio trado atque transfundo ad monasterium sancti Galli, ubi Grimaldus abbas praeesse dinoscitur, in pago Alpagouve in villa nuncupata Luzheim curtem cum casa ceterisque aedificiis muro sepeque circumdata, haec omnia, sicut supradixi trado; sub ea videlicet ratione, ut ego ipse easdem res tempus vitae meae ad me recipiam censumque annis singulis inde solvam, id est unum denarium. Si autem aliquando mihi conplacuerit monachicae vitae inchoari, tunc cum praefatis rebus condictum habeam locum congruum ibidem inter fratres manendi, et ipsae res in ius revertantur monasterii; si vero ante obiero, tunc similiter praedictae res ad dominationem monasterii redeant in aevum possidendae Si quis vero, quod fieri minime non credo, si ego ipse aut ulla opposita persona hanc traditionem a me sponte perpetratam inrumpere aut contaminare conatus fuerit sociante fisco multa componat, id est auri uncias III, argenti pondera V coactus persolvat et presens traditio firma et inviolata omni tempore permaneat cum stipulatione subnexa Actum in eodem monasterio publice, presentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Engilberti auctoris huius cartulae, qui eam fieri et firmare rogavit. Signum Rihpoldi. † Theoto. † Cieolo. † Peringer. † Hiltipret. † Lantpret. † Hegilhart. † Karaman. Ego igitur Folchardus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem dominicum, IIII nonas iunias anno XIIII Ludowici regis Alamannorum, sub Albaricho comite. Feliciter.