Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 432

Der Presbyter Otolf überträgt seinen Besitz in Pfohren an Sanct Gallen.
Datierung: 854 07 01
Ausstellungsort: Pfohren

Ego in Dei nomine Otolf presbiter trado ad monasterium sancti Galli una cum manu advocati mei quicquid proprietatis in Para in loco videlicet Forra ex paternis seu adquisitu meo vel deinceps adquirere possum, habere videor, cum omni integritate ad iam dictum coenobium trado atque transfundo; in ea ratione, ut ipsas res ad me recipiam diebus vitae meae et pro censu singulis annis infra monasterium ipsis fratribus per me ipsum ad unum diem cum pane et cervisa pleniter servitium inpendam. Et si monasterium intrare voluero, congruum locum inter ipsos fratres regulariter habeam. Post me si nepos meus Otolf me supervixerit, ipsas res cum omni integritate in eiusdem servitii censum possideat. Post nos quoque ipsae res pleniter ad idem monasterium revertantur perpetim possidendae Hanc autem traditionem si quis inrumpere voluerit multa componat sed nihilominus suum obtineat vigorem cum stipulatione subnexa Actum in Forra publice Signum Otolfi presbiteri et advocati sui ...... Signa aliorum testium: Ernust. Reginpoto. Wacchar. Uto. Reginpret. Waldo. Sigimar. Anthad. Prunram. Lantpold. Witpret. Ratpret. Managolt. Cundhart. Sahspret. Ego itaque Albrih ad vicem Kerlohi rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem kal. iul XV anno Hludovici regis, sub Atone comite.