Heilram überträgt seinen Besitz zu Berg an Sanct Gallen.
Datierung: 853 06 20 – 854 06 20
Igitur in Christi nomine ego Heilram trado ad coenobium sancti Galli quicquid in Perge vel in illa marcha visus sum habere, id est domum cum aliis edificiis et curte clausa, terris, pratis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus atque inmobilibus vel quod dici aut nominari potest, omnia tradita atque delegata ad supra nominatum coenobium esse volo in ea videlicet ratione, ut mundburdum ab ipso monasterio abeam et ut censum annis singulis inde persolvam, id est IIII denarios aut pretium eorum in pullis seu in grano. Et post me tota legitima mea procreatio cum eodem censu proserviat. Et licentiam redimendi nec ego nec mea posteritas habeat Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse, quod absit, vel heredes mei aut ulla oposita persona, qui contra hanc traditionem venire aut inrumpere voluerit, inconatus sui privetur effectu et insuper sociante fisco multa componat, id est auri uncias III et argenti pondera V coactus persolvat sed haec presens epistola traditionis stabilis et firma permaneat cum stipulatione subnexa Actum in ipso monasterio publice, presentibus quorum hic signa continentur Signum Heilrammi auctoris, qui hanc traditionem fieri rogavit. sig. Pernhart. Wito. Ruadhart. Hadapret. Wenilo. Nidger. Sumar. Cozolt. Hinzo. Ellinhart. Liutpret. Ego itaque Irminfrid ad vicem Waltharii rogitus scripsi et subscripsi Notavi diem dominicum anno XIIII Ludowici regis, sub Odalricho comite.