Abt Grimald vergleicht sich mit Notger über ein streitiges Grundstück zu Brunnen gegen Abtretung von 92 Jucharten zwischen Mosnang und Algetshausen und zu Lommis und Nachlass von 8 schuldigen Jucharten.
Datierung: 854 02 16
Ausstellungsort: Lommis
Ob amorem itaque omnipotenis Domini unicuique est summopere pensandum, qualiter ubique pax et concordia construatur ac solidetur, et iurgia atque discordia quomodo devitantur et destruantur omnimodis est satagendum Pluribus scilicet notum esse non dubitamus, qualis contentio facta est inter Grimaldum abbatem ex rebus monasterii sancti Galli et quendam hominem nomine Notgerum in loco, qui propter fontium ubertatem nominatur Prunnon. Nos itaque, id est Grimaldus abba et advocatus eius Posso, predictum locum cum omnibus adiacentiis eius, sicut situm est inter duos rivulos, id est Cunzenpahc et Muasilenpach, dominationi sancti Galli iure pertinere cum totius populi testificatione dicebant; ipse vero Notger nequaquam consentire voluit, sed praefatas res suae proprietati vindicabat. Sed postquam se ipsum recognovit, quandam pacificationem partibus monasterii exhibere conatus est. Quapropter nos ex nostra parte fidelium nostrorum consilio obtemperantes ac ob iurgia et discordias evitandas et pacem caritatemque conservandam eandem pacificationem accipere non rennuimus, sed accipere decrevimus. Dedit itaque nobis ipse praefatus homo Notger iuchos XCII inter Masinang et Adalgozzeshuson et in loco, qui vocatur Loupmeisso. Nos ex nostra parte debuimus illi iugera VIII; illa etiam ad supradictum numerum complendum nobis dimisit; ea tamen condictione, ut in praefato saltu, qui adiacet iam dicto loco, id est Prunnon, inter illos rivulos, qui nominantur Cunzenpah et Muasilenpah, omnem utilitatem, id est in pascuis, in aedificationibus, in lignis caedendis et in omnibus rebus, quibus homo in communi saltu uti potest, utendi potestatem habeamus. Et si quid in eodem saltu adhuc minime sit comprehensum, comprehendendi potestatem habeamus absque ullius infestatione; insuper eo condictu, ut et illa anterior pax et concordia firma ac stabilis permaneant. Hanc itaque concordiam praefatus Notger ea ratione solidavit, ut si quid in ipso die, quando haec concordia est condicta, ex parte monasterii malli vel conquestus ad ipsum haberetur, funditus ex nostra parte omitteretur. Post istius vero concordiae condictionem placuit utrimque ob stabilitatem pacis et firmitatem conventionis coram comite et cuncto populo cartas concordiae emittere, ut ultra neutra pars partem inquietare praesumat, sed haec concordiae carta per temporum curricula permaneat inconvulsa. Actum in Loupmeisso publice, praesentibus istis Signum Grimaldi abbatis et advocati sui Possonis, qui hanc concordiae cartam fieri concesserunt. sig. Oadalrici comitis. Adalger. Witpret. Rihini. Cozpert. Wanzzo. Waldram. Wolfhart. Nidger. Plidger. Lantfrid. Ruadger. Hartpret. Hagano. Ascheri. Rohfrid. Lantolt Wolvini. Selbo. Ruadger. Mahtarat. Adalho. Tagabret. Amalring. Alpheri. Wito. Cunzo. Hadabret. Erimbret. Itheri. Wolfger. Waltfrid. Adalbret. Milo. Egino. Uto. Diotpret. Sigibret. Waldram. Muning. Hungoz. Engilbret. Sigibret. Amalbret, Isanheri. Puato. Huato. Winidheri. Puato. Cunzo. Hadabret. Strello. Ekcho. Ego itaque Wolfcoz anno XV Hludowici regis regno in orientali Francia scripsi et subscripsi die veneris, XIIII kal. mart., sub Oadalricho comite