Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 420

Abt Grimald verleiht an Egilbret und Freuvibreht den von ihnen an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Hefenhofen gegen Zins.
Datierung: 852 12 28
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Christi nobis comitante gratia complacuit mihi Grimaldo abbati necnon et Hartmoto cenobii sancti Galli decano, utres, quas beato Gallo in pago Turgaugensi, quod tamen specialiter Waldhrammishuntari vocatur, in villa, que dicitur Ebinhova, Egilbret et Freuvibret pro remedio patris eorum Petri et matris eorum Hugisindae necnon et pro suorum requie animarum cum edificiis, pascuis, pratis, silvis, marchis, viis, aquis aquarumque decursibus atque cum omni quicquid illorum subiectum potestati dici vel nominari potuit, manu potestativa contradiderunt, per hanc precariam illi illorumque filii eas possideant censumque inde, sicut nobiscum plagitaverunt, annis singulis persolvant, id est II denarios vel quattuor pullos vel quicquid aliud precium duorum denariorum habens adquirerepotuissent. Sed et hanc nobiscum conventionem fecerunt, ut si illi ipsas res, quas pater eorum predictus necnon et mater prescripta iusta adquisitione conquisierunt istique nobis contradiderunt, redimere velint, ipsi ipsorumque filii cum I solido id agerent; posterior vero procreatio redimendi eas non haberet facultatem, sed sub prescripto eas censu semper possideret. Si autem concambiationem de illis rebus aliis cum hominibus facere eos libuisset, licentiam hoc faciendi haberent; sub ea ratione, ut res hac concambiatione adquisite sub prescripto semper censu permanerent Actum in ipso monasterio publice, presentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Grimaldi abbatis. sig. Hartmoti decani. sig. Cotisschalchi prepositi. sig. Cozperti portarii. sig. Isanrici sacrarii. sig. Amalberti advocati. † Hutti. † Enno. † Erinbreht. Ego itaque Yso indignus monachus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem mercurii, V kal. ianuar anno XIIII regni Ludowici, sub Odalrico comite.