Reginfrid überträgt seinen ganzen Besitz zu Berg an Sanct Gallen.
Datierung: 851 02 01
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
Ego in Dei nomine Reginfrid trado ad monasterium sancti Galli, ubi venerabilis abba Grimaldus praeesse videtur, omnes res proprietatis meae in villa Monte nuncupata, quicquid ibi visus sum habere, omnia tradens nihilque omnino extra dimittens in ea vero ratione, ut ipsas res ad me recipiam annisque singulis censum exinde solvam, id est II maldros de grano, similiter et omnis mea procraeatio post meum discessum legitime genita. Post nostrum autem discessum integerrime eadem res ad monasterium revertantur Actum in ipso coenobio publice, praesentibus istis Signum Reginfredi auctoris et aliorum testium. Ernust. Chlincho. Walthram. Engilbald. Adalpret. Hadapret. Tagabret. Hato. Wenilo. Ruadolf. Nidker. Waldpret. Wolfpold. Engilger. Lantolt. Rihpret. Urolf. Thingolf. Ego itaque Albrih rogatus scripsi Nota vi diem dominicum, kal. febr., anno X Hludowici regis, sub Odalricho comite.