Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 407

Liutwin überträgt seinen Besitz zu Seen und eine Hufe zu Stettfurt an Sanct Gallen.
Datierung: 849 09 26
Ausstellungsort: (Ober- oder Unter-)Rindal

Unicuique patrandum est propter amorem Dei, ut in quantum possit de propriis rebus animam suam redimat Quaproptermihi Liutwino placuit in animo meo, ut aliquid de re mea simul cum manu advocato meo Alphario ad cenobium sancti Galli condonare deberem, ubi Crimaldus abba gregi Dei preesse videtur. Et hoc est, quod trado in pago Tuurgaugense in villa, quae dicitur Seeheim, quicquid ibi habere visus sum, id est tam terris, quam domibus, edificiis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, omnia et in omnibus, et unam hobam in Stetifurtiu in ea videlicet racione trado, ut illud ad me recipiam et diebus vitae meae habeam. Et quandocumque ego voluero sine ullius contradictione concedatur mihi potestas illud redimendi cum uno solido, et sine redemptione huius rei concessam locam ibidem in monasterio cum vestra karitate atque fraternitate habeam. Et si mihi Liutine nepus meus superstis fuerit, suprascriptam rem diebus vitae suae habeat et annis singulis unam carradam de cervisa simul cum frisgingo, sicut unus servus reddere debet, ad suprascriptam locam persolvat. Et si ipse ad monasterium ire voluerit et ad vestram se iungere voluerit congregationem, tunc suprascriptas res simul cum ipso in vestram redeant potestatem Si quis vero, quod fieri non gredo, si ego ipse aut ulla opposita persona, qui contra hanc traditionem venire temptaverit aut eam frangere voluerit sociante fisco multa conponat, id est auri untias III et argenti pondera V coactus persolvat et quod inchoavit non optineat, sed presens tradicio ista omni tempore firma et inconvulsa permaneat cum stipulacione subnexa Actum in loco, qui dicitur Runtal, in curte Liutwini, presentibus quorum hic signacula continentur Signum Liutini et advocatus eius Alpheri, qui hanc tradicionem fieri et firmare rogaverunt. Othari. Aarolf. Strello. Ysanpret. Sigipret. Wicheri. Robpret. Pereger. Hetti. Engilger. Lanto. Deotpret. Wacheri. Chunipret. Fridocoz. Liutcoz. Adalcoz. Rihart Ego itaque Meginpaldus diaconus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem et regnum, VI kal. octobr anno X regnante rege nostro Ludowigo, sub Odalriho comite.