Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 400

Graf Liutolt schenkt einen Theil der Kirche zu Merishausen und überträgt eine Hufe zu Berslingen und Merishausen an Sanct Gallen.
Datierung: 846 10 14 (?)
Ausstellungsort: Ramsen

Ego in Dei nomine Liutolt comes trado ad monasterium sancti Galli quasdam res proprietatis maee in pago Hegouve sitas in locis nuncupatis, id est portionem aeclesiae Morinishusun et in Bersiningun, quantum ad me pertinet, id est unam hobam compositionis meae ut in perpetuum traditum hac delegatum esse volo; sub ea ratione, ut portio aeclesie in Morinishusun ad memoratum coenobium statim redeat possidenda illam vero hobum in Bersiningun et in Morinishusun ad me recipiam censumque inde annis singulis solvam tantum tempus vitae meae, id est solidum I. Post meum vero obitum cum omni integritate, quantum et ipsam hobam pertinet, memorato cenobio cum omni integritatae restituatur in evum possidendum. Haec vero traditio perhennis temporibus firma et stabilis permaneat Quod si quis illam inrumpere voluerit sociantur fisco multa componat, id est auri untias III et argenti pondera V Nihilhominis haec traditio firme et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum in villa Rammesheim publice Signum Liutolti comitis, qui hanc traditionis cartam figeri rogavit. sig. Adalger. Hugupreht. Reginfrid. Pato. Petto. item Pato. Kerpreht. Hartpold. Nebe. Adalolf. Waldhere. Hammin. item Adalolf. Ego itaque Fartman ad vicem Richperti rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem iovis, prid. id. octob anno X Ludowici regis, sub Atone comite.