Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 399

Wolfram überträgt seinen Besitz zu Anwil an Sanct Gallen.
Datierung: 846 08 30
Ausstellungsort: Wolframwilare

Ego igitur in Dei nomine Wolfram trado ad monasterium sancti Galli, ubi domnus Grimaldus abba presse videtur, pro animae meae remedio quicquid in Anninwilare proprietatis habere videor, cum loco curtis et omnibus adiacentiis Atque haec in ea ratione trado, ut filiae sororis meae Liupwar et Paldwar eandem rem habeant et in censum annis singulis II maldra de grano aut IIII denarios domui Dei persolvant. Si autem legalis heres ex eis progenitus fuerit, eandem rem cum supradicto censu proserviat; similiter et tota eorum progenies, quamdiu libera permanserit. Si autem rectus ex eis non emerserit, tunc supradictae res ad monasterium revertantur, nullusque hanc cartam violare praesumat Actum in Wolfframmisvilare, praesentibus istis Signum Wolframmi auctoris. Otachar. Tagabert. Otger. Adalrih. Oadalrih. Wolvolt. Ego Liuto ad vicem Reginberti presbiteri scripsi Notavi diem lune, III kal. sept regnante Hludowico anno V, sub comite Oadalricho.