Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 398

Wolvarat überträgt seinen Besitz zu Willisdorf (Weilendorf), mit Ausnahme von 3 Jucharten, eines Höfchens und eines Fuders Wiesen, an Sanct Gallen.
Datierung: 846 03 25
Ausstellungsort: Basadingen

In nomine Domini nostri Unicuique perpetrandum est, quod divina vox ammonet dicens: Date et dabitur vobis, et: Date elimosynam et omnia munda sunt vobis Hac igitur ammonitione conpunctus ego Wolvarat pro remedio animae meae et parentum meorum Altilini et Puasini trado atque transfundo ad monasterium sancti Galli quicquid proprietatis in Wilihdorf praesenti die visus sum habere, domibus, aedificiis, terris, campis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et immobilibus, cultis et incultis, quicquid dici aut nominari potest, exceptis tribus iuchis et una curticula et de pratis ad unam earradam, caetera vero omnia, sicut supra dictum est trado; in ea videlicet ratione, ut easdem res ad me recipiam tempus vitae meae perfruenda censumque annis singulis inde persolvam, id est ut ad proximam curtem sancti Galli unum iuchum arem et cum semine meo seminem annis singulis in unaquaque celga, et si redimere illud velim, cum duobus solidis id agam. Si autem uxor mea me supervixerit, easdem res habeat censumque annis singulis persolvat, id est VI maldras de avena et I maldram de kernone. Si autem ex legitima uxore heres mihi procreatus fuerit, tunc ipse easdem res in eundem censum, sicut uxor mea, habeat; similiter et tota recta procreatio eius in eundem censum, sicut et filius. Et si redimere voluerint, cum una libra redimant. Post obitum vero meum sive uxoris, si mihi heres deest, tunc ad ius praepositi et advocati seu populorum pertineat, quem ipsi elegerint mihi proximum fuisse, qui easdem res in eundem censum habeat, sicut et uxor et filii. Si autem neglectum fuerit censum, tunc praefatae res integriter revertantur ad ius monasterii perpetualiter possidendae Si autem ego aut ulla opposita persona hanc traditionem inrumpere voluerit socianti fisco multa conponat, id est auri uncias III, argenti pondera V Actum in Pazmuntingun, praesentibus istis Signum auctoris huius cartulae Wolvarati. sig. Swidgarii. † Winidheri. † Heimolt. † Wolfho. † Chaldalo. † Wenilo. † Otger. † Meginbert. † Liutpold. † Wolfram etc. Ego itaque Wolfcoz in vice Hartmoti scripsi et subscripsi Notavi diem iovis, VIII kal. april anno V Ludowici super Austriam, sub Oadalricho comite.