Willihilt überträgt ihren ererbten Besitz zu Wickenhausen, mit Ausnahme der Hörigen umd einer Wiese, an Sanct Gallen.
Datierung: 844 04 05
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
In Dei nomine Perpetrandum est unicuique quod evangelica vox ammonet dicens: Redemptio uniuscuiusque proprie divitiae In hac ammonitione ego Willihilt conpuncta atque commota trado ad monasterium sancti Galli atque transfundo cum manu Adalolti advocati mei, ubi Grimaldus abba venerabilis praeesse videbitur, pro anime meae remedio patrisque ac matris meae, qui illud, quod modo trado, in iurem proprietatis dimiserunt. Illud autem, quod trado, est situm in pago Lintzgauge et in loco, qui nominatur Wickinhusa in Turingarro marcho, sicut ibi hodierna die visa sum proprietatis possidere manu potestativa Deo omnipotenti et beato Galloni et rectoribus eius trado atque delegabo omnia videlicet exceptis mancipiis et unam pratam, que pretermitto et non trado, reliqua omnia, hoc est domibus cum ceteris aedificiis, campis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et immobilibus, quesitis vel adhuc inquisitis, cultis vel incultis, quicquid dici aut nominari potest, ad eundem nominatum monasterium et monachis ibi Deo famulantibus trado atque transfundo in ea videlicet condictione, ut praefatas res per precariam ad me iterum recipiam et quasi pro beneficio possideam tempus vite meae et abinde annis singulis in censum prosolvam ad ipsum monasterium in tribus rebus uno solido valente, hoc est in argento et grano vel in textura feminea, et illud persolvatur singulis annis in festivitate sancti Galli. Si autem maritus meus Haihcho me supervixerit, ipsas res prenominatas ad se recipiat et eundem censum singulis annis persolvat tempus vitae suae in eadem festivitate. Post obitum vero amborum nostrorum res prenominate in dominationem sancti Galli et rectorum eius revertantur perpetualiter possidende absque ullius contradictione Si quis vero, quod omnino evenire non credo, qui illa traditionem inrumpere conatus sit aut eam alienare voluerit a predicto domo Dei, illud perficere nullo ingenio valeat, sed primitus iram Dei incurrat et postea omnium sanctorum et postea in erarium regis sit culpabilis auri untias tres totidemque pondera argenti coactus persolvat et quod quesivit evindicare non valeat, sed presens traditio omni tempore inconvulsa et stabilis permaneat cum testibus subnexa Actum in ipso monasterio, in presentia Grimaldi abbatis ceterisque testibus presentibus, quorum hic signacula continentur Signum Willihilde et Adalolti, vocati eius, qui hanc traditionem scribere et firmare rogaverunt. sig. Haihcho. † Ruadman. † Appo. † Warmunt. † Ekihart. † Alman. f Cundheri. † Lantho. † Waldram. Ego itaque Watto indignus levita rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem sabbati, in nonas april., indictione VI anno quinto domni Hludawici regis nostri, sub Choanrato comite feliciter. Amen.