Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 389

Cozolt überträgt fünf Hörige an Sanct Gallen.
Datierung: 844 03 31

Unicuique enim convenit opere adimplere, quantum ei vires suppetunt, quod Domini iussione constat esse traditum: Date et dabitur vobis Quapropterego Cozolt hac voce dominica corde compunctus trado ad monasterium sancti Galli quinque mancipia, quorum illa sunt nomina: Theotmunt, Otmunt, Willimunt, Wolafrid, Wannida eadem videlicet ratione, ut eadem mancipia ad me recipiam tempus vitae meae Post obitum vero meum absque ulla marricione ad iam dictum monasterium firmiter permaneant perpetualiter possidenda Si quis vero contra hanc traditionis cartulam venire temptaverit, aut frater meus Adalbertus aut aliquis nepotum meorum aut qualiscumque persona in aerarium regis multa componat et conatus sui privetur effectu firmaque et stabilis cartula huius traditionis permaneat stipulatione subnexa Actum in Oninwanc publice, praesentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Cozolti, qui hanc cartulam fieri rogavit. sig. Warinheri. Heitari. Alpheri. Adalpreht. Stritgrim. item Alpheri. Othind. Wolfpreht. Nandker. Strello. Ego itaque Warimbertus indignus levita scripsi rogatus et subscripsi Notavi diem lunis, pridie kal. april annum III Hludowici regis Alamannorum.