Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 386

Adalhart schenkt der Kirche der h. Verena zu Bure im Scherragau seinen Besitz zu Dürkheim in Francien und seinen ganzen Besitz in Alamannien mit Ausnahme von je einer Hufe zu Schörzingen, Reichenbach, Trossingen, Mühlheim, Messstetten, Storzingen und Ebingen sammt 30 Hörigen. Dann überträgt er die Kirche zu Bure mit allem Geschenkten an Sanct Gallen.
Datierung: 843 10 31
Ausstellungsort: Bure

Unicuique perpetrandum est, quod divina vox ammonet dicens: Date et dabitur vobis Qua ammonitioneego Adalhart ammonitus trado atque transfundo ad ecclesiam, quae constructa est in honore sanctae Verenae ceterorumque sanctorum in loco, qui vocatur Bure, et in pago, qui vocatur Scerra, quicquid proprietatis in Alamannia visus sum habere, sive ex paterna hereditate seu ex adquisito, sive divisum habeam cum meis coheredibus seu indivisum. Et in Francia in pago, qui vocatur Wormizfeld, et in villa nominata Thurincheim quicquid proprietatis habere dinoscor; id est domibus, edificiis, mancipiis, campis, pomiferis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, mobilibus atque inmobilibus, quesitis seu adhuc adquirendis, quicquid dici aut nominari potest, ad supra memoratum locum tradita esse volo ac delegata, excepto VII hobis nominatis: I in Scerzinga, alia in Richinbah, III in Trossinga, IIII in Muleheim, V in Messtete, VI in Storzinga, VII in Hebinga, cum mancipiis, quae in illis sunt, et alia XXX mancipia inter mares et feminas, quae ego ipse aut uxor mea Swanaburc eligere voluerimus. Et iterum supra nominatum locum, qui vocatur Bure, et illam ecclesiam cum reliquiis, quae in ea collocata sunt, cum omni donatione, quam ad illum locum tradidi, trado atque transfundo ad monasterium sancti Galli, quod constructum est in pago Turgaugense, ubi venerabilis abba Grimaldus praeesse dinoscitur ea videlicet ratione, ut easdem res ad me recipiam et censum inde solvam annis singulis VI denarios. Et si redimere voluero infra VIIII annos de monasterio sancti Galli, hoc faciam cum duobus hobis, I in Scerzinga, alia in Richinbah. Si autem ego non redimero et Deus mihi dederit de legitima uxore filios aut filias, illi eundem censum supradictum solvant, id est VI denarios. Et si illi ad duodecimum annum aetatis perveniunt, tunc habeant potestatem redimendi, sive filii sint seu filiae, illam traditionem, quae facta est ad monasterium sancti Galli, cum duobus hobis supra nominatis. Illam autem traditionem, quam inprimis feci in Bure ad sanctam Verenam ceterosque sanctos, cum tribus hobis, I in Hebinga, alia in Messtete, III in Storzinga redimant. Swanaburc autem uxor mea omnia loca proprietatis meae simul cum heredibus meis de legitima coniuge procreatis ante redemptionem in censu habeat. Post factam autem redemptionem cum supradictis heredibus meis manu potestativa teneat atque possideat omnibus diebus vitae suae, nec ab ullo ei contradicatur. Si autem evenerit, ut de heredibus meis de legitima coniuge venientibus heredes deficiant, quamvis redempta fuisset, tamen volo, ut supradicta traditio ad sanctum Gallum et ad sanctam Verenam facta firma et stabilis permaneat. Si autem ego non redimero nec legitimos heredes mihi Deus dederit de legitima coniuge genitos, sive filii sint seu filiae, tunc Swanaburc uxor mea easdem res cum supradicto censu proserviat diebus vitae suae, id est VI denariis. Post obitum autem illius abba monasterii sancti Galli locum, qui vocatur Burc, diligentissime ac studiosissime construat, omniaque loca proprietatis meae, quae ad sanctam Verenam ceterosque sanctos tradidi, stabiliter ac firmiter ad illum locum permaneant, ut nullus abba nec praepositus neque fratres evellere aut abstrahere de mea traditione presumant de supradicto loco, ut ibi laus Omnipotentis permaneat et memoria sit animarum, pro quibus istam donationem feci, hoc est inprimis Ludowici regis et meae, patris matrisque meae et coniugis meae, filiorum filiarumque mearum. Ipse autem sepe nominatus locus Burc cum omnibus ad se pertinentibus in potestate sancti Galli et abbatum, qui ibi praesunt, stabiliter ac firmiter in aevum permaneat. Vasalli autem mei, qui meum beneficium habent, post meum obitum Swanaburgae uxori meae serviant tempus vitae suae, si me supervixerit. Post illam autem si dominium habere voluerint abbatum, qui praesunt monasterio sancti Galli, et sic servire illis, sicut debent, tunc volo, ut beneficium suum habeant tempus vitae suae, et uniuscuiusque filius unus post illos; sin autem, abba monasterii supradicta beneficia in vestituram domui Dei revocet ac exinde faciat, sicut debet, nullusque hanc cartam violare praesumat Quod si quis inchoaverit, multa componat, id est auri uncias III et argenti pondera V coactus persolvat et haec carta nihilhominus firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Actum in Burc publice, presentibus istis Signum Hadalharti, qui hanc traditionem fieri rogavit. sig. Wichart. Ruadpret. Wolfbot. Thiotpret. Hupret. Alpger. Nidhart. Witagouvo. Analo. Ketto. Tinto. Rihart. Isanbret. Truago. Thiotger. Nidger. Reginbret. Walger. Inno. Erinbret. Puato. Hiltabret. Eikaehart. Hartpret. Kiso. Hilte. Thiotpret. Wiolant. Engilger. Hartaraht. Anno. Adalman. Vago. Walto. Wito. Ego itaque Cotabret indignus diaconus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem mercurii, II kal. nov anno Ludowici regis XVIII, Alamannorum V, sub Liutolto comite.