Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 387

Reginolf schenkt seinen Besitz zu Andelfingen an Sanct Gallen.
Datierung: 843 12 26
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

In Dei nomine Perpetrandum est unicuique homini, quam velociter tempora caduca pretereunt et ventura adpropiant. Ideo penset unusquisque apud semetipsum, si habeat, unde aliquid de facultatibus suis tribuere valeat ad loca venerabilia pro remedium animae suae, ut in sempiterna requiae cum beato Petro et Andrea paradysum mereatur possidere. Quia illi datis retibus suis mercati sunt regnum caelorum, regnum Dei tantum valet, quantum habes. Quid vilius, cum aemitur, vel quid carius, cum possidetur In hac itaque promissione ego Reginolfus valde conpunctus trado atque transfundo ad monasterium sancti Galli communi manu filii mei Egilolfi pro remedium animarum nostrarum genitorisque mei hac matris necnon et Cozberti iam olim defunctis, ut nobis et illis prosit in requiae sempiterna. Illud vero, quod tradimus, est situm in pago Appha nuncupata et in marcha Antolvinga, conquisitionem meam, quam ibi adquisivi et usque in hodiernam diem iurae propriaetatis visus sum possidere, hoc sunt in campis et pratis iugeres XX in ea videlicet ratione illud trado, ut ab hodierno die in dominationem sancti Galli et in manus rectorum ipsius monasterii res prenominate revertantur absque ullius contradictione perpetualiter possidende, et ut numquam nec a nobis vel a successoribus nostris inde abstrahantur sed omni tempore praesens cartula sui vigoris obtineat firmitatem cum istis testibus subterscriptis enixa et firmata Actum in ipso monasterio sancti Galli in presentia Grimaldi abbatis et Tattonis Signum Reginolfi et filii eius Egilolfi, qui hanc cartulam traditionis scribere rogaverunt. Sig. Salomonis diaconi. Iterum confirmatum ac roboratum coram testibus in Altheim, quorum hic signacula continentur Signum Herirati. † Milonis. † Petilonis. † Hagastoldi. † Alawici. † Ratperti. † Chadolti. † iterum Petilonis. † Adalberti. † Tessilonis. † Rihkarii. † Willibaldi. † Rantolfi. † Diotbaldi. † Waltharii. Tutilini. † Huadalberti. † Saxonis. † Totonis. † Erchanbaldi. Ego itaque Watto diaconus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem mercuris in VII kal. ian regnante domino Hludowico rege orientalium Franchorum, anno IIII, indictione V, sub Atone comite. Feliciter.