Uato schenkt einen Weinberg zu Egringen und Wald zu Maugenhardt an Sanct Gallen.
Datierung: 840 (830) 06 12 (10)
Ausstellungsort: Fischingen
Ego in Dei nomine Uato. Talis evenit mihi voluntas, ut aliquid de rebus meis ad monasterium sancti Galli ob locum filii mei Heimonis condonare deberem, quod et nunc libenti animo perpetrare satago Dono namque ad iam dictum coenobium in pago Prisigauge in villa Agringas nuncupata unum plantarium vinearum et de silva, sicuti contra Ratpotum in loco Mauvinhard denominato in portionem acceptum habere dinoscor certis limitibus vel finibus inter nos subpositis Haec sub ea convenientia dono, ut statim a presenti die ad monasterium pertineant. Et sicut dixi Heimo filius meus ibidem locum suum habeat ceu unus ex illis, qui ibi Deo servire dinoscitur Nullusque hanc cartulam violare presumat quod si quis fecerit, illa conponat, quae in lege Alamannorum continentur et haec traditio firma et stabilis sit stipulatione subnexa Actum in Fiskinga publice, presentibus istis Signum Uatonis auctoris, qui hanc cartulam fieri rogavit. sig. Witolt. Sigifrid. Meginheri. Hiltibold. Ratpoto. Theotmar. Puaso. Drhasamunt. Anno. Hiltibreht. Wolfkang. Sigihart. Hukili. Wolfpoto. Ego itaque Theothart rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem sabbati, III id. iun anno XXVII Hludowici imperatoris, sub Geroldo comite.