Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 381

Patacho und Sigebret tauschen die von ihrem Oheim Patacho an Sanct Gallen übertragenen 10 Hufen zu Bettenweiler gegen ebenso viele Hufen zu Apflau, Laimnau und Oberdorf ein; dazu schenken sie noch 13 Juchart Ackerland zu Langenargen und übertragen sie 12 Fuder Wiesen zu Apflau und einen zu den Hufen gehörigen Wald an Sanct Gallen.
Datierung: 839 10 22
Ausstellungsort: Bettenweiler

Inter quos caritas inlibata permanserit, pars parti beneficia oportuna prestantur, nihil sibi de rebus propriis censuit minuendo, quod e contra recipit in augmentum; ideo necesse est propter futura tempora iurgia subicienda scripturae vinculo conligare Nunc vero in Dei nomine plurimis incognitum non est, qualiter Patacho bone memoriae quondam presbiter omnem rem suam, quam habuit in loco Patahinwilare nuncupato, Deo et sancto Galloni seu rectoribus eiusdem monasterii tradidit atque delegavit pro remedio animae suae quicquid illo die in predicto wilare habere visus fuit iure hereditatis et nepoti suo Albericho in censum proservire concessit in duos solidos. Igitur ego Patacho et Sigibret conplacuit atque convenit nos cum viro venerabili Bernwigo abbate atque cum advocato suo Podalolto necnon cum cuncta congregatione, ut prefatam rem in illa wilare, quam patruus noster ad predictum monasterium tradidit, hoc sunt hobae duae de arabili terra et octo in silva, quia nobis oportunum et aptum esse videbatur, per concambium aequali mensura cum nostro proprio in aliis locis illis bene aptis et oportunis ab eodem monasterio in ius proprietarium reciperemus, quod ita et fecimus Illud vero, quod nos donamus in concambium est situm in pago Argungoge in villa Apfulhouva, sicut ibidem visi sumus habere, id sunt hobae II cum aedificiis diversis, campis, pratis, pascuis, viis, aquis aquarumque decursibus, et in alio loco contra Diodaldum et Ruadcozzum de estimata silva hobe duae et dimidiam et ad Leimouvo silvam unam habentem hobas V et in Oberindorf ad sublementum hobae decimae iurnales X de arabili terra mensuratae. Modo fiunt in summa, quod nos ad monasterium donamus in concambium, sicut probatissimi et fidelissimi viri nostris et vestris partibus estimaverunt, inter arabili terra et silvis incultis hobe decem aequaliter, sicut a vobis accepimus ea scilicet ratione, ut quicquid ad Apfulhouva vobis donavimus et contra Diodoldum et Ruadcozzum illam silvam nepus noster Albericus presbiter cum eodem censu sicut de predicto Patechinwilare fecit, quam nos adquisivimus per concambium, cum duobus solidis proserviat, in qualecumque pretio potuerit, tempus vitae suae. Et post eius discessum res predicte ad monasterium revertantur perpetualiter possidendum. Insuper etiam ad honorem domni abbatis et reverentia fratrum superdonamus vobis extra concambio ad Argunam iurnales XIII et de pratis ad Apfulhouvo ad XII carradas et silvam pertinentem ad eisdem hobis, et tamen Albericus presbiter eandem pratam et silvam sub eodem predicto censo proserviat. Cetera omnia in vestra potestate permaneant in perpetuum Si quis hanc cartulam concambiationis utrique parte inrumpere temptaverit, primum iram Dei incurrat et rem, quam accepit, amittat et nihilominus presens cartula concambii firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Actum in ipso Patechinwilare publice, presentibus quorum hic signa continentur Signum Patachonis presbiteri et fratris sui Sigiberti, qui hanc cartam concambii fieri et firmare rogaverunt. sig. Reginhad. † Piricho. † Selbo. † Diotheri. † Volcherat. † Podalolt. † Cundbret. † Wolfbert. † Diotini. † Pruninc. † Folhhart. † Walto. † Eolunc. † Tougolf. † Rathelm. † Meginbret. † Ratpreth. † Engilhart. † Wigerat. † Engilbold. † Folholt. † Peio. † Perahtram. † Eckihart. † Palderih. Ruadpreth. † Heriger. † Waldmar. † Hunbert. † Frumiger. † Cundhart. Ego itaque Watto diaconus anno XXVII regnante Hludowico imperatore, XI kal. nov., die mercurii, indictione III scripsi et subscripsi, sub Choanrato comite