Isanbirga überträgt drei Jucharte zu Nordhova an Sanct Gallen.
Datierung: 839 10 13
In Dei nomine Ego Isanbirga trado ad monasterium sancti Galli una cum manu advocati mei Rathelmmi iuges tres in pago Albegauge in villa, que dicitur Nordhovun in ea ratione, ut ipsam terram ad me recipiam et habeam tempus vite meae et inde omni anno in censum persolvam denarios sex. Post meum vero obitum filia mea Rihlind eandem terram, hoc sunt iuges tres, ad se recipiat et eundem censum singulis annis persolvat. Et post eius obitum ad monasterium predictum terra prenominata revertatur perpetualiter possedendum Si quis hanc traditionem inrumpere voluerit, nullo modo illud facere valeat sed presens cartula omni tempore firma et stabilis permaneat cum testibus subnixa Actum in ipso monasterio publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum Isanbirga et Rathelmi advocati eius, qui hanc traditionem scribere rogaverunt. Sig. Rihholfi. † Heimo. † Herifrid. † Dioterih. † Heribret. † Sigifrid. † Heriger. † Wolfmunt. † Amalger. † Ruadbret. † Nordoloh. † Helmcoz. † Uto. † Hilterih. † Tagabret. † Suonger. Ego itaque Watto diaconus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem lunis, in tertie idus octobris regnante domno Hludowico imperatore anno XXVII, sub Chuonrato comite.