Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 376

Arnolf überträgt seinen Besitz zu Bachheim an die Kirche des heil. Martin zu Löffingen.
Datierung: 838 11 11
Ausstellungsort: Löffingen

Ego in Dei nomine Arnolfus tractans pro Dei intuitu vel anime meae remedium ut alodem, quod pater meus et mater mea mihi dereliquerunt seu quidquid ego adquesivi, traderem ad eclesiam sancti Martini, que est constructa in villa, quod dicitur Leffinca. Hoc situm est in pago Perctoltespara in villa, quod dicitur Phacheim, tam terris, quam domibus, edificiis, mancipiis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultis et incultis, quidquid dici aut nominari potest, omnia quecumque in die presenti visus sum habere trado atque transfundo ad prefatam eclesiam, ubi Uato presbiter preesse dinoscitur; in eam videlicet racionem, ut quamdiu vixero sub usu fructuario habeam censumque annis singulis exinde persolvam, id sunt IIII denarios, similiter et filii mei. Quod si ego aut nati mei post obitum meum redimere voluerint, licentiam habeant cum IIII solidis inde redimere sine alicuius contradiccionem. Et si ita contigerit, quod nec ego nec filii mei redimant, tunc ipsa res in omnibus meliorata revertatur ad prefatam eclesiam perpetualiter ad possidendum Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut ullus heredum vel proeredum meorum, qui contra hanc traditionem a me factam invadere aut eam inrumpere voluerit sociante fisco multa conponat auri uncias III, argenti pondera V coactus exsolvat et quod repetit evindicare non valeat, sed hec presens epistola firma et stabilis permaneat Actum in villa Leffinca. Fuit carta levata publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum Arnolfi, qui anc tradicionem fieri et firmare rogavit. sig. Erachanpert. Cozpert. Hunolt. Ruadho. Fridapert. Reginhart. Theotfrid. Adalker. Adalwart. Cozpert. Notavi diem feria II, III id. novembris sub Atone comite, anno XXV regnante domno nostro Luduwico.