Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 375

Abt Bernwic verleiht an Wolvini den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Weinfelden, Puckinchova, Buwil, Krummbach, Stegen (?), Romanshorn und Thundorf (?) gegen Zins.
Datierung: 838 11 10
Ausstellungsort: Busnang

Christi enim favente clementia Bernwicus abba monasterii sancti Galli Convenit nos una cum consensu fratrum nostrorum et advocati nostri Puatonis ut res, quas nobis Wolvini tradidit in locis denominatis, id est Quivelda, Puckinchova, Puabinwilare, Chrumbinbahc, Eskislec, Rumanishorn, Thuruftisthorf, quicquid in his locis visum est habere, tam domibus, aedificiis, mancipiis, Silvia, mobilibus, inmobilibus, cultis et incultis, quicquid dici aut nominari potest et sicut in carta traditionis eius continetur, omnia ei per precariam represtare debere, quod ita et fecimus ea videlicet ratione, ut easdem res ad se recipiat et annis singulis censum inde persolvat, id est duos denarios. Similiter et legitimus heres eius faciat, si Deus illum ei donare dignetur. Si autem ipse redimere voluerit, cum uno solido id agat; si autem heres illius redimere voluerit, cum duobus solidis redimat; si autem ipse absque liberis obierit, tunc Egino frater eius, si voluerit, cum dimidio weregeldo redimendi licentiam habeat, similiter et heres illius faciat, sed interea censum solvant, id est unius servi debitum absque diebus. Si autem Wolvini et frater eius Egino absque liberis obierint, tunc Thiotpert filius Ruadperti, si redimere voluerit, quod in Quiveldum habet infra VII annos cum uno weregeldo redimat et interea censum solvat, id est unius servi debitum, sicut supra. Quod vero in aliis supranominatis locis tradidit, Waldpert et Walthram filii Waldperti, si redimere voluerint, cum dimidio weregeldo id faciant infra sex annos; si autem infra VI annos non redemerint, tunc ad ipsum monasterium nostrum ipsae revertantur. Interea tamen census persolvatur XV sicli de cervisa, XX panes, friskinga saigam valens. Et hoc, quod Thiotpert redimere debet, si infra VII annos non redemerit, ad nos redeant ipsae res perpetim possidendae Actum in villa Pussinwanc nuncupata publice Signum Bernwici abbatis et advocati eius Puatonis, qui hanc precariam fieri decreverunt. sig. Isanberti decani. sig. Hunolti. sig. Amalgeri. sig. Puabonis. sig. Saloonis. sig. Erimberti. sig. Cozperti. Signa aliorum, qui presentes fuerunt. sig. ipsius Wolvini. † Egino. † Waldpert. † Notker. † Ruadpert. † Waldpret. † Walthram. † Adalhoh. † Lantfrid. † Waltfrid. † Wichram. † Ratpret. † Liutpret. † Rihpret. † Cozpret. † Puaso. † Wolfdrigi. † Rihnand. † Wolvarn. † Thrudpret. Ego itaque Rihpret diaconus scripsi et subscribsi Notavi diem dominicum, IIII id. nov anno XXV Ludowici imperatoris et VI Ludowici regis Alamannorum, sub Keroldo comite.